FUERO DE POZUELO DE CAMPOS

Comentario


1139-1149

In nomine Domini nostri Iesu Christi, amen. Que firma debent evvo manere perpetuo, scripte pagine comprobanda sunt testimonio. Quapropter ego Martinus Petriz et Elvira Petriz et Maior Martinez facimus cartam in perpetuum valituram vobis populatoribus de Pozolo de Campo, ut habeatis foros bonos, scilicet quos habent in Villamaiore, nos vobis amando et vos nobis serviendo, videlicet:

[1] In Pozolo nec in suo termino non currat homicidium nec mannariam.

[2] Insuper calumpniam que querelata non fuerit, pro nulla non sit demandata nec pro insania. Et si querelata fuerit calumpnia, sit apreciata pro directo, et duas partes calumpnie sint solute propter amorem Dei et terciam partem pectet ipsi qui iniuriam fecit a palacio.

[3] Et pro tota calumpnia, quis fecerit, det fideiussor in quinque solidos et vadat ad forum a Villamaior. Et qui fideiussor in quinque solidos sicut forum mandat dare noluerit, prendant illum, et quando dederit fideiussor in quinque solidos solvant eum.

[4] Idcirco populatores de Pozolo de Campo dent I solidum pro fumadga de Sancto Martino ad Sanctum Martinum de moneta que currerit.

[5] Et faciant XII operas in anno, ut unoquoque mense eat facere unam operam si monitum fuerit, et unusquisque, postquam mandatum illud audierit, vadat cum omni apparatu suo ad tercium diem ad operam faciendam. Et si forte preconata vel monita non fuerit illa opera de aliquo mense, non sit amplius data. Et qui ad operam monitam non fuerit, pectet I solidum vel carnerum de solido. Et medias obras sint cum pane, vino et carne ad sufficiendum et alias medias in pane et vino et condimento quod sufficiat. Et quando fuerint ad opera, expectent se iuxta villam, ut accipiant recabdum pro sua directura. Et operas istas sint ad arandum et podandum et triturandum.

[6] Deinceps in domo de milite vel de clerico vel de vidua nullus posator ibi hospitet, sed in alias domos hospitet usque tercium diem et in alias domos per ordinem vadat de loco ad locum.

[7] Et si montarium aliquis homo invenerit in sua defesa ligna accipiendo, pectet I solidum aut carnerum de solido.

[8] Et de faceras dicamus, nec pro bono nec pro malo non perdamus.

[9] Et qui de villa recesserit, de faceras det quarto et de alias terras habeat suo fructu.

[10] Et qui vineam plantaverit de primo, medietatem habeat pro hereditate et serviat ei ubicumque fuerit et aliam medietatem habeat pro prestimonio de sua corte.

[11] Et si alquis habet domos in alia parte, tamen in domum de Pozolo mittat plus panem et vinum quam in alias.

[12] Et postquam intraverit termino de Pozolo, sit vassallo sine alio seniore de ipso seniore de Pozolo.

[13] Et qui rancuram habuerit de suo vicino, accipiat duos vicinos et vadant cum illo pignorare ad domum eius. Et si aliquis vicinus noluerit cum illo ire pignorare, pectet illi VI denarios. Et qui pignus abstulerit ad vicinum, pectet V solidos a palacio.

[14] Et si quis dixerit ad suo vicino traditor de seniore vel de suo concilio et non potuerit levare in antea a suo pare, pectet XXX morabetinos et dividant; terciam partem habeat seniorem et terciam concilium et aliam terciam querelosum.

[15] Et qui cum arma cotada percusserit suo vicino, ipsis qui ibi steterint prendant illum si potuerint. Quod si percussum obierit, mittant illum in manu de parentibus mortui et omnia bona sua levent a palacio.

[16] Et. si non morierit, pectet livores quas fecit. Et cui dixerint "quia noluisti illum prendere" , salvet sibi tercerio quod non potuit illum prendere et quiescat.

[17] Et qui voluerit suam cortem vel prestimonium vendere, vendat a vicino qui faciat forum ad suum seniorem. Et si non vendiderit, claudat suam portam cum adoves. Et si quis voluerit intrare in illas domos, primitus demandet a suo domno si in illa terra fuerit. Et si in ista terra non fuerit, senior mittat ibi collazum qui faciat suos foros. Et quando suo domno venerit, liberet suas domos usque ad novem diebus et recedat cum suo fructu et dimittat illi prestimonium.

[18] Nullus homo qui filiam alienam rossaverit, pectet CCC solidos.

[19] Qui bandum fecerit contra suum vicinum, pectet XL solidos; duas partes dimissas propter amorem Dei et terciam partem a palacio.

[20] Et cui dixerint aliquid de furto, salvet sibi si tercero de postaribus. Et qui acceperint cum furto, pecunia det a suo donno et duplum pectet palacio.

[21] Si aliquia mulier vidua qui maritum acceperit et alco habuerit, det V solidos in osas a palacio. Et vidua qui pauper fuerit et maritum acceperit, det una reiam a palatio.

[22] Ganado qui intraverit in cauto de vinea pectet I solidum aut carnerum de solido.

[23] Et si aliquis ad directo tenere a directo noluerint, et fideiussor in quinque solidos, sicut est forum, de eo non acceperint, rancuram mitta a suo concilio cum hominibus de frontera et omnia bona sua dimittat filiis et uxori sue et recedat a villa; et vicinum qui cum eo non exierit ad adiuvandum illi a suo directo, pectet ad ipsum querelosum XII morabetinos.

[24] Et qui armas acceperit contra vicinum, pectet XL solidos; duas partes in terra propter amorem Dei et terciam partem a palacio.

[25] Et de vinea dampnada pectet alia tanta a suo domno.

[26] Et cui voluerit seniorem mittere in sua mandadaria, ut possit reverti in sua casa cum sole, faciat mandatum et omnes per ordinem ita faciant. Et si quis noluerit ire in illa mandadaria, si fuerit miles pectet I solidum, si peditem pectet VI denarios.

[27] Si quis dimiserit uxorem suam, pectet a palacio V solidos. Et si mulier dimiserit maritum pectet X solidos a palacio.

[28] Et totum quod scriptum est in hac karta iudicet se pro illa et alia omnia per forum de Villamaior.

Si quis igitur tam de nostris quam de extraneis hoc nostrum factum spontaneum rumpere temptaverit, iram Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat et pro ausu temerario perdat hereditatem de Pozolo et pectet CCCC morabetinos, et hoc nostrum factum semper maneat firmum. Ego Martin Pedrez et Elvira Petriz et Maior Martinez hanc kartam quam fieri iussimus propriis manibus roboramus et confirmamus. Facta karta mense novembris, era MCCXCIIII, regnante rege domno Fernando in Legione et rex Santius in Toleto, Adefonsus in Portugale. lohannes episcopus in sede Legionensi. Bernardus episcopus in sede Zemorensi. Qui presenter fuerunt: Martin Petriz de Villa Armenter et Martin lohannes, Michael Cidez de Cabreros, Sebastian Petri, lohannes Salvadorez, Dominicus Dominici de Cotanes, Pelai Nunez, lohannes Dominici de Villaalpando, Iohan Salvadoriz, Pelai Martinez, Petrus Calvo. De Ozonia, Roi Gutterrez, Petrus Pelagii de Villagarsia, Pelai Velidez, Garsia Xainez de Pozolo, Gundissalvo Pelaez et Pelai Armargo, Martin Michaeliz, Iohan Grosso, Pelai Pelaiz, Iohan Roderici, Iohan Pelaiz et toto concilio de Pozolo de Campo, qui viderunt et audierunt, et cum multis aliis confirmaverunt.

Isti sunt qui fidelitatem et obedientiam iuraverunt Ecclesie Sancti Isidori et domno Facundo abbati pro toto Concilio de Pozolo: Pelagius Filolo, domnus Vere [mundus], Gundisalus Ramiri, Petrus Bata, domnus Facundus, Michael Posado, domnus Benedictus, domnus Fernandus, lohannes de Cotanes; domnus Gundisalvus.

Volver a Fuentes