CARTULARIO DE SAN JUAN DE LA PEŅA

 

54

(Ed. Ubieto Arteta, Antonio: Cartulario de San Juan de la Peņa, Valencia, 1962-1963, t. 1 pp. 159-163).
Comentario


(Hacia 1030)

Divisas que pertenecían a los condes de Castilla en Espeja.

In tempore quod terra obtinuerunt comite Garcia Ferdinandiz et domna Aba, ex inde eorum filius Sancio Garcianiz, obtinuerunt in Espelia sua divisa que pertinet ad Clunia, illa divisa denique ut profilatione que profiliavit ad illo comite Garcia Fernandiz et ad domna Aba. Proinde intravit in comitato; et illa divisa de Annaia Didaz per que infuravit III caballos et I homine, et fuit se ad terra de mauros. Proinde intravit in comitato Abolmodar Flainniz et Abolmodar Obecuz habuerunt in terre intemtione per earum hereditates de Spelia, et fuerunt ad illo comite Garcia Fernandiz, et dedit eis suo homine fidele, pernominato Tellu Barrakaniz, et partibus eis eorum hereditatibus. Et presit illa serna maiore per ad illo comite. Ita vero illas sernas per sekare illas vineas pro vindemiare, sic eas partiberunt illos infanciones de Spelia, cuando transibit domno Sancio comite.

Ipsos infanciones de Spelia abuerunt fuero per anutba tenere in Gormaz et in Oxima et in Sancti Stefani; quando prenderunt ipsas casas maurus, mandavit domno Sancio comite que tenuissent ipsas anutbas in Karazo et in Pennafidele, quomodo totos infantiones faciebant. Et non quesierunt infantiones de Spelia suo mandato facere. Proinde presot ille comite tota Spelia, et non eis laxabit nisi suas hereditatelias ; et mandabit illa suo maiorino de Clunia. Et post obitum de illo comite domno Sancio, partiberunt se illa illos infanciones.

De Torre de Gisando. Domno Gisando et don Kintla et don Gutierre et don Monio fuerunt bassallos de illo comite Garcia Fernandiz, et matarunt illos mauros in Zervera et fuerunt manneros. Proinde intrarunt earunt divisas in cometato, et mandarunt illas suos merinos qui Clunia tenuerunt. Et post obitum de domno Sancio comite, partirunt illas infanciones.

Zelluruelo de Gimara et varrio de Fabone et alio varrio in Piniellos, in Uilliellas abent nomen Agrivellas, fuerunt de comite Garcia Fernandiz et de domna Aba et de domno Sancio comite, et mandarunt illas suos maiorinos qui Clunia obtinuerunt; et illos homines de ipsas villas abuerunt fuero per totas illas labores de palatio de Clunia facere. Et post obitum de domno Sancio comite, partierunt illas infanciones.

Valdelatas et Villa de Zate fuerunt de Uilla de Tarasia; post obitum de domno Sancio comite, partiberunt ipsas duas villas infanciones.

Abdella de Villa Zate nulla lincienza faciendo et adclamando se ad regem domno Sancio et ad maiorinos de Clunia, quia si abuit vezato, mandavit Ruderico Godestioz ad suos merinos et predarunt illum, et prenderunt ei C XXX obes et XVII vobes.

Villa de Piniello et villa de Uitlo et villa de Frohela, qui solent facere illas lavores de palatio de Clunia, tenet illas de domna Tarasia.

Illas hereditates de Foute auria de domno Severo, et suas casas fecit eas Roderico Codestioz palatios, et tenet Sancti Isidori monasterio de Clunia cum suas sernas et suas vineas et suo mulino. Presit Ranales cum suas hereditates. Presit illas devisa de Didaco Alhastrez de Vanios. Presit tota Torreziella.

In villa de Scemeno presit ipsa hereditate de illo populatore, et ad sua socra dedit ea in prestamo. In Penna de Aranda illo varrio de comite et suas sernas et uno monasterio que dicunt Sancti Iohannis; inter illas hereditates de illo monasterio et illas de Penna de Aranda, X iugus de vobes arabant ibi, de anno ad anno.

In torre de Abelmondar, suo varrio; in torre de Abolazabu, suo varrio, suas sernas et suo mulino. In Mercatiello, suo varrio. In Torriziella, suo varrio et suas sernas et suo mulino. In Abellanosa, suo varrio et suas sernas et suo mulino.

Toto isto tenet Ruderico Godestioz, qui a isto toto, de dies de illo comite Fernando Gundesalbiz usque ad obitum de illo comite domno Sancio, merinos qui in Clunia fuerunt illos eas mandarunt et ad Clunia servierunt.

In Arandiella illo varrio de Albar Albariz, Roderico Gudestioz tenet illo.

Volver a Fuentes