CARTULARIO DE SAN JUAN DE LA PEĐA

 

49

(Ed. Ubieto Arteta, Antonio: Cartulario de San Juan de la Pe˝a, Valencia, 1962-1963, t. 1, pp. 144-148).
Comentario


 

1029 julio 7

Do˝a Oneca prohija al rey Sancho el Mayor y a la reina Muniadona, se˝alando los bienes que tenÝa.

[Crismˇn.] In Dei nomine. Ego Onneka vobis rege domno Sanctio et regine domna Monia domna. Magnus quidem est titulus donationis, in qua nemo potest hactu largitatis inrumpere ut ea donatori increscat amoris et bene pariendi votum adcumulet muneris, et quod prona volumtate offertur liventer devet esse amplecti. Ob inde ego Onneka, nullaque cogente necessitate nec ullum casum formidante, sed propria et spontanea mea voluntate, facio vobis rege domno Sanctio et supra dicta regina hanc cartam profiliationis hac donationis de meas hereditates quas abeo in terretorio de Castella, id est villis hac villulis cum omnibus prestationibus suis, nominibus earum vel ut vulgo vocabulo offertur. Id est, Matrikal integra cum palatiis et edificiis et ominibus servientibus et omnia que ad ipsam villam pertinet; et villas que ad Matrikalem deserbiunt, id est Pila integra, et meam portionem in Foliosa, et meam portionem in Frescinosa. Has villas in terretorio de Monnio. In Fonteaurea de Agusin, meam portionem cum palatiis hac domibus, et villas quod ibi serviunt. In Mutuam, meam portionem. In Quintana Sicca, meam portionem. In Cupiellu meam portionem, et in alio Cupiello, meam portionem. In Tribinio, in villa de Iššare meam portionem, cum palatiis hac domiciliis; et villam quem dicunt Ribadevias integra, cum suo monasterio que est in territorio de illa Petra; et in territorio de Clunia, in Riba de Arabuš, villa Fonteaurea integra, cum palatiis et omnem augmentum suum, et ibidem et alia parte supra fati fluminis. In altera Fonteaurea, meam portionem ; et in villa Torreziella, meam portionem, et in Valneos huius territorii, meam portionem. Et in Quintana de Sancti Mames meam portionem. Et in Zellariolo de Pineta, meam portionem, et in Cucullus, meam portionem ; in territorio de Zerusio, in villa de Sancti Christofori, meam portionem, cum palatiis et omni rem que ibi pertinent; et in Quintaniella de Riba de cortizis, meam portionem, et infra ipso territorio, in Rutešiella, meam portionem ; et villa quem dicunt Valle de Gomeš integra. In Piniellos et Spinosa et in Castrello de Muša, et in Dayco, et in vila de Nonno, in omnes has villas que supra taxate sunt, cum omnibus augmentis suis, tam de emptionibus quam de proflicationibus meis, cunctam portionem meam, sic in terris quomodo et in vineis, in mulinis cum aque ductilibus suis, in fluminibus quod iuxta illas villas sunt, tam populatum quam etiam et pro populare in montibus, in fontibus, exitus atque regressus.

Ipsam meam portionem supra dictam, ab omni integritate, trado vel dono ego Onneka vobis regi domno Sanctio et coniuge vestra regina domna Monia domna, ut abeatis illut vos et filii vestri et omnis progenie vestre perpetum abiturum. Post obitum vero domne Onneke quicquid ex inde facere vel iudicare elegeritis, vestry sedeat digna considerantia. siquis tamen, quod fieri minime credo, contra hanc scripturam donationis ad disrumpendum venerit, an fllii seu heredibus vel quislivet homo quod hec conatus fuerit confringere, pariet vobis regi domno Sanctio partique vestra ipsas villas supra dictas vel ut superius resonat, dupplatus simili modo iuxta ipsum territorium, insuper et auri talenta duo, et hec scriptura donationis in omni robor plena et inconvulsibilem abeat firmitatem.

Facta carta donationis scripture die II feria, ipsas nonas iulias, era M¬. LXVII¬., regnante gratia Dei, principe nostro domno Sanctio et prolis eius Fredenandus comes. Ego Onneka in hanc cartam donationis vel profiliationis quam fieri iussi volui et coram testibus manu mea hunc [signo] roborabi. Nunnu Asurez et Gondesalbus Petriš et Fredenandus Petriš et Nunnu Gundesalbeš et Alfonsus Albareš hic testes sumus et manus nostras [signos] roborabimus.

Et quod presentes ibi fuerunt in concilio de Burgus hic roboraverunt, id est, Gundesalbus Didaš et Roderico Gundesalbez et Roderico Godestioš et Gutier Adefonsi et Monnio Adefonsi preses ibi fuimus et manus nostras [signos] roborabimus. Iulianus episcopus confirmans manu mea [signo] roborabi.

Velasco scripsi. Annaia Lop Atones confirmans.

Volver a Fuentes