ANALES CASTELLANOS II

 

Madrid, BN, mss. 135 FOL. IV

(Ed. Gómez-Moreno, Manuel: "Anales castellanos", en Discursos leídos ante la Real Academia de la Historia, Madrid , 1917).
Comentario


 

In era XXXVIII Ihc Xpc filius Dei vivi in Jerusalem ludeae de virgine Maria natus est sub Herode rege.

In era LXVIIII Ihc Xpc ad passionem venit anno Tyberii XVIIII.

In era DCLVI sic prophetavit Mafomet pseudo propheta in regno Sisibuti regis, in tempore Ysidori Spalensis episcopi.

In era DCCLII venerunt sarraceni in Hispaniam tempore Ruderici regis · et preoccupaverunt eam set non totam.

In era DCCCLII exierunt forasmontani de Malakouria, et venerunt ad Castellam.

In era DCCCXXVI fregerunt cordubenses Soutuscovam.

In era DCCCLXVIIII populavit rex Ordonius Leionem.

In era DCCCLXXVVIII populavit Rudericus comes Amaia.

Sub era DCCCCXX populavit Didacus comes Burgus et Oiurna.

Sub era DCCCCL populavit Munio Nunniz Roda et Gunzalvo Teliz Osma et Gunzalvo Teliz Cozça et Clunia et Sanctum Stephanum secus fluvium Dorio.

Sub era DCCCCLXXVI venerunt sarraceni cum rege Adeffaman ad Setmancas.

In era DCCCCLXXVIII populavit comde Fernan Gunzalviz Sedpublica.

In era DCCCCLXXVII sic fuit illo anno iniquo.

Sub era DCCCCLXXVVIIII, XVI kalendas augusti prendiderunt macros Gormaz.

In era TXXI prendiderunt Setmancas.

In era TXXII prendiderunt Setpublica.

In era TXXIIII prendiderunt Zamora. Obiit famulus Dei Fernan Gunzalviz comes in mense iunii anno discurrente

Sub era T////VIII/// venerunt lordomani ad Campo, et preso Garsia Fernandiz comdado in Castella die dominico VI idus

Era mile XVIII prendiderunt mauri Atenza.

In era MXXVII in mense augusti prendiderunt mauri Osma et Alcoba in mense octobri.

Era MXXVIIII revellavit Sancius Garcia ad patrem suum comiten Garsia Fernandiz die II feria VII idus iunii.

Era MXXXII prendiderunt mauri Sanctum Stephanum et Cluniam die sabbati XV kalendas iulii.

In era MXXXIII preserunt mauri conde Garcia Fernandiz, et fuit obitus eius die II feria III kalendas augusti.

In era MXXXVIII fuit arrancada de Cervera super conde Sancium Garcia et Garcia Gomez.

Hee sunt nuptie regis Veremudi et regine Velovire in mense novembri sub era MXLI.

In era MXLIII presit Sancius Garcia condado in Castella.

Obiit famulus Dei Reamirus Sancius de Legione noto die V feria VI kalendas iulii era MXLII

In era MXLIIII obiit rex Veremutus.

In era MXLVII ingressus est comes Sancius Garcia in terra maurorum usque in civitate Molina, et destruxit turrem de Azenea.

In era MXLVIIII in mense novembri ingressus est comes Garcius a Garcia in terra sarracenorum in Toleto, et perrexit usque in Cordoba, et posuit rex Zuleman in regno cordobense, et cum grande victoriam reversus est in Castella in sua provincia.

In era MLI in mense novembri natus est infans eius filius nomine Garcia Sancez.

In era MLIIII in mense augusti silicet illa arrancada super christianos in Clunia.

In era MLVII dederunt sarraceni falifa ad Sancium Garciam comitem suas casas, id est Gromaz Osma et Sanctum Stephanum et alias casas in Estremadura.

In era NiLvini obiit comes Sancius Garsia.

In era MLXIIII obiit comes Garcia.

In era MLXXII presit Sancius rex Astorga.

In era MLXXIII obiit Sancius rex.

In era MLXXVI die III feria occiderunt regem Veremutus in Val de Tamaron.

Era MLXXVII occiderunt comitissam Uracha in Covasrubias.

In era MLXXVI occiderunt regem Garseam in Ataporta, et grande arrancada super suum exercitum die V silicet I die februarii.

Era MCIIII die III silicet VI kalendas ianuarii obiit rex Fredenandus in Legione.

Era MCV die VI feria XIIII kalendas augusti miserunt bellum duo fratres filii Fredenandi regis maioris nomen rex Sancius et minoris rex Adefonsus adunatis super ripam Bisorice fluvii secus villam Plantada vocitatum, et fuit arrancatum rex Adefonsus cum exercitu suo.

Era MCVIIII fuit illa arrancada super legionenses, et presit rex domnus Sancius a germanum suum regem Adefonsi in Golpellar in sancta Maria de Carrione idus iulii.

Era MCVIIII die dominico nonas octobris occiderunt regem Sancium in Zamora.

Era MCXXII fuit illa arrancada de Roda super christianos.

In era MCXXIIII die VI feria scilicet X kalendas novembris in die sanctorum Servandi et Germani fuit illa arrancada in Baduzo, id est Sacralias, et fuit victus rex dompnus Adefonsus.

Era MCXXXIIII fuit arrancada de Oska XIIII kalendas decembris noto die IIII feria, et venit comes Garsea Ordoniz in adiutorio de Almuzaen cum mauris et sarracenis, et pugnaverunt cum rege domnus Petrus.

Era MCXVVIII, VII kalendas novembris et rex Adefonsus arroganensis et comes Enricus occiderunt comitem dompno Gomez in campo de Spina.

Obiit Veremundus Ordoniz rex pater Adefonsi regis era MXXXV, hic fuit eger pedibus.

Obiit Adefonsus Veremudis rex pater Sancie regine era MLXVI.

Obiit Veremudus rex filius Adefonsi et germanus Sancie regine era milessima LXXV.

Obiit Fredenandus rex era MCIIII.

Obiit Sancia regina era mcv.

Obiit Sancius rex era MCV.

Obiit Garcia rex era MCXXVIIII.

Obiit serenissima domna Uracha prolis Fredenandi regis et Sancie regine era MCXXXVIIII.

Obiit Gelovira infans era MCXXXVII.

Obiit Adefonsus rex Fredenandi et Sancie filius era MCXLVII.

Obiit regina Uraka filia Adefonsi regis era MCLXIIII

Adefonsus filius eius et Raimundi ducis successit in regnum.

A capcione lherusalem era MCXXXVII et quotum XV kalendas iulii.

Civitas Toletana capta est ab Adefonso rege era MCXXIII.

Et ilium prelium de Sacralias fuit factum era milessima CXXXIIII.

Et ilium de Ocles fuit factum era MCXVV.

Et ilium de Legione quando regina Urraca fuit obsessa in illas turres era MCLVII et quotum XV kalendas augusti.

Et ilium de Erlamego in quo curruit Adefonsus 0rdoniz fuit factum die primo kalendarum septembris girovagante era LXXXVIII.

In era MCV capta est civitas Cesaraugusta ab Adefonso rege arragonensium in mense decembrio.

Cauriensis aecclesia dedicata fuit ab episcopo Pelagio et ab abbate Munione in era CLI pus mile.

Obiit Arianus episcopus eraMCXXXVI, IIII kalendas iulii.

Translatio eius era MCXVIII.

Obiit Munio abbas era MCLVI et quotum XVI kalendas aprilis.

Obiit lohannes abbas era MCLXXV, XII kalendas septembris.

Wit Martinus abbas era MCLXXII.

Obiit Piniolus comes era MLXXXVII, XI kalendas iunii.

Obiit comitissa domna Ildontia VII kalendas octobris.

Isti hedificaverunt monasterium quod dicitur Kaurias in era MXXXII.

In era CLXXXI post mil episcopus secundus Martinus electus est in Valleolith XIII kalendas octobris.

In era CXI pus mile et quotum XV kalendas augusti dedit rex dompnus Adefonsus abbati domno Ariano illam sedem de Oveto, et ordinaverunt ilium episcopum in Legione III idus novembris.

Et in ipsa era et in ipsum quotum qui desuper resonat posuerunt abbate domno Munio in sancto Iohanne de Kaurias.

Volver a Fuentes