ANALES CASTELLANOS I

 

Madrid, BN, mss. V. 4, I, FOL. I

(Ed. Gómez-Moreno, Manuel: "Anales castellanos", en Discursos leídos ante la Real Academia de la Historia, Madrid , 1917).
Comentario


 

In era DCLVI · profetabit Mahomati seudeoprofete · in regno Sisibuti regis · et Isidoris Palensis aepiscopi.

In era DCCLII · venerunt sarracini in Spania · tempore Rudericu regis.

In era DCCCLII · exierunt foras montani de Malacoria · et venerunt ad Castella.

In era DCCCLXXVI · fregerunt cortobesses Sotoscoba.

In era DCCCLXXVIIII · ovit domnus Adefonsus rex in Obaeto vin Kalendas martias.

In era DCCCLXVIIII · populavit domnus Ordonius Legione · et in tertio anno sic fregit

In era DCCCLXVVIII · populavit Rudericus commes Amaya - et · fregit Talamanka.

In era DCCCCIIII · fregit Rudericus commes Asturias.

In era DCCCCIIII · adeptus est in regnum domnu Adefonsu

In era DCCCCXX · populavit Didacus commes Burgus et Auvirna · pro iussionem domno Adefonso. Regnavit Adefonsus rex annos XVI · et migravit a secculo in mense decembris· et suscepit ipso regno filio eius Garsea.

In era DCCCCL · populaverunt commites Monnio Nunniz Rauda · et Gondesalbo Telliz Hocsuma · et Gundesalbo Fredenandiz Aza · et Clunia et Sancti Stefani iusta fluvius Doyri.

In era DCCCCLVIII · sic fregerunt cortobesses civitatem Burgus cum illorum nefandissimum regem Abderaheman tempore Ordoni princeps.

Item secunda vice supervenerunt iterum in Burgos ipsos mauros · in era DCCCCLXXII · unde oviabit illis rex noster Ranemirus in Ocsuma - et multa milia occiserunt de illis.

In era DCCCCLXXVIII · populavit Fredenando Gundesalbiz civitatem que dicitur Septepubplica cum Dei auxilio et iussionem principem Ranemirus · Deo gratias.

In era DCCCCLXXVII · videlicet die II feria ora IIII sic demonstrabit Deus signum in celum · et versus est sole in tenebris in universum mundum quasi ora una · Post inde ad XVIIII dies · quod est VIIII idus agustus · in diem quod celebratur christianis Sancti Iusti et Pastoris · die III feria · sic venerunt cortoveses ad Septemmankas cum illorum nefantissimum regem Abterahaman cum omni exercito suo ibique fixerunt temptoria sua · invenerunt enim ibidem rex Ranemirus et eius comites qui exierunt cum illo congregati cum suas ostes id est Fredenando Gundesalbiz et Asur Fredenandiz et alia multitudo acmina preliatores · Adiubante Deo inruerunt super mauros · et ceciderunt ad gladio in die ilia quasi tria milia vel amplius · ibique est captus mauro Aboyahia · Deinde ad XVI dies quod est XII kalendas sebtembris dum perrexissent mauros in fuga et subtraxissent se exire de christiannorum terra · oviaverunt eis in locum que dicitur Leocaput et ribo nomine Verbera ibique dispersi sunt smahaelitas et mortui et expoliati sunt nimis · et gavisi sunt christiani sicut reversi sunt cum multa munera ·et letati sunt super illorum spoliis · et repleta est Galletia · et Castella · et Alaba · et Pampilonia cum illorum regem Garsea Santio. Deo gratias.

Volver a Fuentes