CRÓNICA ALBELDENSE

 

Madrid, RAH, Colección Salazar y Castro, O-16, fol. 606r-612r y O-15, fol. 57r-61r; Madrid, BN, mss 712, fol. 467-470 y mss 431, fol. 172v-174 (incompleto).

(Ed. Lomax, D. W.: "Una crónica inédita de Silos", en Homenaje a Pérez de Úrbel, Silos, 1976, t. 1, pp. 323-337.)
Comentario


 

INCIPIT LIBER CRONICE

I. EXQUISITIO TOTIUS MUNDI

Omnis mundus discribtus est a uiris sapientissimis, id est, Nicodoso, Didim[ic]o, Teudoto et Policlito tempore Iulii Cesaris. Oriens dimensus est per annos XXI, menses duos, dies VIIIº, Occidens per annos XXVI, menses III, dies XIII, Septenbrio per annos XXVIIII, menses II, dies III, Meridies per annos XXII, mense uno et dies XXXª. Oriens habet maria VIII°, insulas VIII°, montes VI, prouintias VII, oppida LXXV, flumina XVII, gentes XLV; Occidens habet maria VIII°, insulas XVIIII, montes XV, prouintias XXVII, oppida LXXV, flumina XVI, gentes XXV; Septembrio maria XII, insulas XXXV, montes XIII, oppida LVIII°, flumina XVIII°, gentes XXVIIII, prouintias XVII; Meridies maria II, insulas XVII, montes VI, prouintias XIII, oppida LXII, flumina VI, gentes XXIIII. Tempore Iulii Augusti sub uno in uniuerso mundo maria XXXª, insulas LXXVIIII, montes XLI, prouintias LXIIII, oppida CCLXXª, flumina LIIII, gentes CXXIII. Finit.

II. ITEM EXQUISITIO SPANIE

Spania prius ab Ibero amne Iberia nuncupata, postea ab Ispalo Spania cognominata est. Ipsa est uere Esperia ab Espero stella occidentali dicta. Sita est autem inter Africam et Galliam, a Septemtrione Pirineis montibus clausa, reliquis partibus undique mari conclusa, salubritate celi equalis, omnium frugum generibus fecunda, gemarum metallorumque copiis ditissima.

III. ALIA

Habet prouintias VI cum sedibus episcoporum. Prima Cartago, qui et Carpetania. Toleto metropoli abet sub se id est Oreto, Biatia, Dentesa, Acci, Basti, Urci, Bigastro, Ylice, Scitabi, Dianum, Castulona, Ualentia, Ualeria, Secobrica, Arcabica, Conpluto, Segonza, Oxoma, Secobia, Palentia: XVIIII. Secunda prouintia Betica: Yspali metropoli, Italia, Asidona, Arepla, Malaca, Yliberri, Astigi, Cordoua, Egabro et Tucci: XII. Tertia prouintia Lusitania: Emerita metropoli, Pace, Olixbona, Exonoba, Agitania, Conibria, Beseo, Lameco, Caliabria, Talamantica, Abila, Talabayra, Elbora et Caurio: XII. Quarta prouintia Galliciam: Bracara metropoli, Dumio, Portucale, Tude, Auriense, Yria, Luco, Uittania et Asturica: VIII. Quinta prouintia Terraconensis; Terracona metropoli, Barcinona, Egara, Gerunda, Inpurias, Ausona, Urigello, Ylerda, Hictoria, Dertosa, Cesaragusta, Osca, Pampilona, Aucca, Calagurre, Tirassona: VIIII. Sexta prouintia est ultra mare Tingitania. Gallia quoque non est de prouintias Spanie, sed sub regimine Gotorum erat ita: Narbona metropoli, Beterris, Agate, Magalona, Niumaso, Luteba, Carcassona, Elena, Tolosa.

IV. Flumina Spanie IIII: Betis currit milia CCCCX, Tacus milia currit DCII, Mineus currit milia CCCXIII, Yberus currit milia CCCIIII.

V. De septem miracula que sunt mundi: I Capitolius Rome. II Farus Alaxandrie. III Uellerefons Zmirne. IIII Teatrum Eraclie. V Gollosus Rodi. VI Templum Quicici. VII Tetrapulum Emecis, quot melius est eclesia sancte Soffie Constantinopoli.

VI. Item de proprietatibus gentium. I Sapientia Grecorum. II Fortia Gotorum. III Consilia Caldeorum. IIII Superbia Romanorum.

V Ferocitas Francorum. VI Yra Britanie. VII Libido Scottorum. VIII Duritia Saxonorum. VIIII Cupiditas Persarum. X Inuidia Iudeorum. XI Pax Ezioporum. XII Comercia Gallorum.

VII. Item causas celebres ex Spania: Polla de Narbona. Uinum de Bilasz. Ficos de Uiatia. Triticum de Campis Gotis. Mulum de Yspali. Kaballum de Mauros. Ostrea de Mancario. Lampreda de Tattiber. Lanceas de Gallias. Scanla de Asturias. Mel de Gallicia. Disciplina atque scientia de Toleto. Hec erat precipua temporum Gotorum.

VIII. Littere sunt uocales A E I O U, quia directo iatu faucium sine ulla conlisione emittuntur et uocem implent. Finit. Semiuocales F N L M S R, quia ab E uocali ancipiunt et desinunt in saturabilem sonum. Mute sunt B C D T S P Q, quia sine subiectis sibi uocalibus non erumpunt. Littera <H> pro adsparatione ponitur, quod est elate uocis. <K>, pro solis Kalendis. Explicit.

IX. INCIPIT ORDO ANNORUM MUNDI BREBITER COLLECTIM

1. Ab Adam usque ad dillubium anni IICCXLII.

2. A dillubio usque ad Abraam anni DCCCCXLII.

3. Ab Abraam usque ad Moysen anni DV.

4. Ab exitu filiorum Srahel ex Egypto usque ad introitum in terram repromissionis anni XLª.

5. Ab introitu idem usque ad Saul primum regem Israhelis fuere iudices per annos CCCLVI.

6. Saul regnabit annos XL.

7. A Dauid usque ad initium hedificationis templi anni XLIII.

8. A prima edificatione templi usque ad transmigrationem in Babiloniam fuere reges per annos CCCCXLIIl.

9. Fuit autem captiuitas populi ac desolatio templi anni LXX, et restauratur a Zorobabel.

10. Post restaurationem uero templi us que ad incarnationem Xpi anni DXLª.

11. Colligitur omne tempus ab Adam usque ad Xpm anni VCLXLVIIII.

12. Ab incarnatione Domini nostri Ihesu Xpi us que primum Uuambani principis regni annum fuere anni DCLXXII.

13. A tempore Uambe anno primo usque nunc, que est era DCCCCXXIª, fiunt anni CCXI.

14. Modo uero colligitur omne tempus ab exordio mundi usque presentem era DCCCCXXIª et octabo decimo anno regni Adefonsi principis, filii gloriosi Hordoni regis, omnes annos sub uno VILXXXII; et ab incarnatione Domini usque nunc anni DCCCLXXXIII.

X. ITEM DE SEXTA ETATE SECULI

1. Prima etas ab Adam usque ad dillubium anni IICCXLII.

2. Secunda etas a dillubio usque ad Abraam anni DCCCCXLII.

3. Tertia etas ab Abraam usque ad Dauid anni DCCCCXLI.

4. Quarta etas a Dauid usque ad transmigration em in Babiloniam anni CCCLXXXVI.

5. Quinta etas a transmigrationem usque ad Xpm et Octabianum imperatorem, cuius tempore ex Maria uirgine et Spiritu Sancto natus est Xps.

6. Sexta etas que a Xpo cepit habet nunc annos DCCCLXXXIII in era DCCCCªXXIª.

Quantum aduc protendatur soli Deo est cognitum, nobis autem manet incertum, dicente Domino in Euangelio: 'Non est uestrum nosse tempora uel momenta que Pater in sua posuit potestate'.

XI. ITEM EXQUISITIO MILIARIOS CIBITATUM

1. De Gadis usque ad Cordoba miliarios CC.

2. De Cordoba ad Toleto ml. CCXX.

3. De Toleto ad Cesaraugusta ml. CCC.

4. De Cesaraugusta ad Osca LX.

5. De Osca ad Eldra ml. LXXX.

6. De Eldra ad Gessona ml. L.

7. De Gessona ad Ierunda ml. CXXXª.

8. De Ierunda ad Clausulas ml. XLª.

9. De Clausulas ad Ruscilione ml. XX.

10. De Ruscilione ad Narbona ml. XLª.

11. De Narbona ad Biterris ml. XV.

12. De Bitterris ad Nimauso ml. LXXV.

13. De Nimauso ad Abinione ml. XXV.

14. De Abinione ad Ualentia ml. CIL

15. De Balentia ad Turnis ml. CCL.

16. De Turnis ad Mediolanum ml. CLXXª.

17. De Mediolanum ad Roma ml. CCCXVI.

18. De Roma ad Tasalonica ml. DCCCXLII.

19. De Tasalonica ad Eraclia ml. CCCXVI.

20. De Eraclia ad Constantinopolim ml. CXXXA. Finit. Milia miliariorum IIICCLXXXI.

XII. ITEM NOTITIA EPISCOPORUM CUM SEDIBUS SUIS

Regiamque sedem Ermenegildus tenet,

Flaianus Bracare Luco episcopus arce.

Rudesindus Dumio Mendunieto degens.

Sisnandus Hyrie sancto Iacobo polens.

Naustique tenens Conimbrie sedem.

Brandericus quoque locum Lamecense,

Sabastianus quidem sedis Auriense,

Iustusque similiter in Portucalense;

Albarus Uelegie, Felemirus Uxome,

Maurus Legione necnon Ranulfus Astorice.

Prefatique presules in eclesie pleue

Ex regis prudentia emicant clare.

Rex quoque clarus omni mundo factus

Iam supra fatus Adefonsus uocatus,

Regni culmine datus, belli titulo abtus,

Clarus in Astures, fortis in Uascones,

Ulciscens Arabes et protegens ciues,

Cui principi sacra sit uictoria data,

Xpo duce iubatus semper clarificatus

Polleat uictor seculo, fulgeat ipse celo,

Deditus hic triumfho, preditus ibi regno. Amen.

XIII. INCIPIT ORDO ROMANORUM REGUM

la. Item de Romulo et Remo. Numitor, procer superioris regis maior filius, a fratre Amulio regno pulsus in agro uixit suo. Filia eius adimendi partus gratin uirgo Uestalis lector. Que quum septimo patrui anno geminos edidisset infantes, iuxta legem in terra uiba defossa est. Nam parbulos prope ripam Tiberis expositos Faustulus regii pastor armenti ad Accam Laurentiam uxorem seam detulit, que pulcritudine et propter rapacitatem corporis questuosi lupa a uicinis appellabatur; a nde ad nostrum usque ad memoriam meretricum cellule lupanaria dicuntur. Pueri quum adoleuissent, collecta pastorum et latronum manu interfecto apud Album Amulio auum Numitorem in regnum restituunt. Post excessum Numitoris Romulus eius nepos Romam condidit et regnauit (A marg.).

EPS

Romulus regnabit annos XXXVIIII. Iste hedificauit Romam.

A

In Roma regnauit prior Romulus annorum XXXVIIII. Iste hedificauit Romam. Titus Tacius rex Sabinorum ans. V .

 

2. Numma Pompilius regnauit annos XXXIII. Iste primum annum in XII menses ordinabit.

3. Tullus Ostilius rg. an. XXXIII. Iste primus purpuram induit.

EPS

4. Ancus Marcus rg. an. XXVIII.

A

Ancus Marcus Filiphus rgnurunt. ans. XXVIII

5. Tarquinius Priscus rg. an. XXXVIIII. Iste Capitolium fecit.

6. Serbius Tullius rg. an. XXXVIII. Hic primus censum egit.

7. Tarquinius Superbus rg. an. XXV. Iste expulsus regno ob meritum fuit.

7a. Quod sunt in unum an. CCXLV (E marg.).

7b. Post hos fuere leges annos XII. Post leges iterum consules creati (PS).

8. Fuerunt consules per an. CCCLXXVI, decemuiri an. I, <inter>

reges fuere an. II.

9. A Romulo ergo et Roma condita usque ad Gaium Iulium Cesarem an. DCLXLVI. A <B>ruto autem et Conlatino primum (prima PS) consulibus fiunt(fiant PS) anni usque ad Gaium Iulium Cesarem ann. CCCCXXIIII (PS). Primus ergo Gains Iulius Cesar imperabit an. IIII. Hic cum Pompeio pugnabit pro imperio.

9a. Dehinc sexta etas incipit (A).

10. Octauianus rg. an. LVI. Huius an. XLII Xps natus est. Iste solus omnem mundum imperabit.

11. Tiberius filius Augusti rg. an. XXIII. Huius XVIII° regni an.

Dominus crucifixes est. Iste dum per cupiditatem reges ad se uenientes non remitteret, multe gentes a Romano imperio recesserunt.

12. Gaius Callicula rg. an. IIII Hic auarus, crudelis et luxuria seuus fuit. Per idem tempus Matteus apostolus euangelium in Iudeam primus scribsit.

13. Claudius rg. an. XIIII. Eo tempore Petrus apostolus Romam uenit et Marcus euangelium in Alaxandria scribsit.

14. Nero rg. an. XIIII. Crudelis et luxurie deditus fuit. Retibus aureis piscabatur.

 

EPS

Huius tempore Petrus apostolus crucifigitur et Paulus gladio ceditur anno natibitatis Domini XLVIII°.

A

Huius tempore Petrus et Paulus unus in cruce et alius a gladio necantur.

15. Uespasianus rg. an. VIIIº, menses XI, dies XXII. Inmemor offensarum fuit. Uius secundo an. Titus Iherosolimam cepit, obi undecies centena milia Iudeorum fame et gladio perierunt et centum milia puplice uenundati fuere.

16. Titus rex rg. an. III, m. II. Hic

EPS

si uno die oblitus aliquid boni non fecisset, dicebat in cena: 'Odie diem perdidi'. Carus hominibus fuit.

A

facundus fuit et pius necnon carus hominibus

 

17. Domitianus frater Titi rg. an. XVI, m. V. Hic superbia exsecrabilis deum se appellari iussit et Xpianis persecutionem intulit. Senatores perimit. Sub quo et apostolus Iohannes in Pathmos exilio religatur menses IIII°r.

18. Nerba rg. an. I, uir imperio moderatus. Huius tempore Iohannes apostolus Effesum rediit et rogitus ab Asie episcopis euangelium nouissimus edidit.

19. Traianus rg. an. XVIIII, m. VII. Huius tempore requiescit Iohannes apostolus. Tranquillus imperio fuit (PS).

20. Adrianus rg. an. XXI. Iste Iherosolimam restaurauit et ex nomine suo Eliam uocitabit.

21. Antonius Pius rg. an. XXII Hic clemens satis fuit. Pater patrie dictus est. Galienus medicus Pergamo genitus Rome clarus abetur.

22. Antonius minor rg. an. XVIII. Uictor fuit.

23. Comodus rg. ans. XIII.

24. Elius Pertinax rg. inuitus an. I. Uxorem Augustam noluit.

25. Seuerus Pertinax rg. an. XVIII. Hic murum in Britania misit a mare usque ad mare decem passus CXXII (PS). Huius tempore Origenis Alaxandrie eruditur.

26. Antonius Caracalla Seueri filius rg. an. VII. Liuidinosus fuit. Nobercam suam uxorem duxit.

27. Macrinus rg. an. I. Nicil memorabile gessit.

28. Aurelius Antonius rg. an. IIII. Iste ob meritum tumultu militari peremtus est.

29. Alexander rg. an. XIII. Huius tempus Origenis Alexandrinus claruit.

30. Maximianus rg. an. III. Xpianos persequid.

31. Gordianus rg. an. VII. Fraude suorum interiit.

32. Philipus rg. an. VII. Iste prior

EPS

inter imperatores credidit Xpo anno urbis millesimo.

A

Xpianus imperator fuit et

33. Decius rg. an. I. Persequutor Xpianorum fuit. Huius tempore sanctus Antonius monacus Egypto clarus habetur, a quo prius monasteria condita sunt.

34. Gallus et Uolosianus filius rg. annis II.

35. Ualerianus cum Gallieno an. rg. XV. Huius tempus sanctus Ciprianus episcopus martirio coronatur.

36. Claudius rg. an. II. Iste Gotos Iliricum et Macedoniam deuastantes exuperat.

37. Aurelianus rg. an. V. Iste Xpianos persequitur et fulmine (flumine PS) diuino occiditur. Sic supra nominatus Ualerianus, dum Xpianos persequitur (PS), a rege Persarum capitur ibique in dedecore senescit et moritur.

38. Tacitus rg. an. I.

39. Probus rg. an. VI. Iste militia strenuus et uictoriis clarus.

40. Carus rg. an. II. Ictu fulminis periit.

41. Diocletianus et Maximianus rg. an. XX. Diocletianus Xpianos persequitur. Iste primus gemas in uestibus et calciamentis inseri iussit, dum sola purpura retro principes uterentur. Sed ambo imperio relicto pribati uixerunt.

42. Galerius rg. an. II. Nicil memorabile gessit (EPS).

43. Constantinus rg. an. XXX. Hic Constantinopolim fecit (PS). Iste Xpianus effectus licentiam Xpianis dedit. Per idem tempus crux Domini ab Elena Constantini matre inuenitur. Hic Nicenum concilium fieri precepit

 

PS

a CCCXVIII episcopis.

A

Hic sinodum CCCXVIII episcoporum Constantinopolim fecit.

In extremo uite sue Arrianus efficitur.

E

CCCVIIIº episcoporum concilium hic Constantinopolim fecit.

43a. Era CCCLXXX inpietas Arriana orta (A marg.).

44. Constantius et Constans rg. an. XXIII. Constans crudelis moribus Arrianus effectus Xpianos persequitur. Arrius amicus eius Constantinopoli uiscera simul cum uita effudit. Ilarius doctrina clarus habetur. Donatus grammatice artis Rome claruit. *** eodem tempore passus est (A). Antonius monacus moritur. Ossa Andree et Luce apostolorum Constantinopolim transferuntur.

45. Iulianus rg. an. II. Hic ex clerico imperator et paganus effectus idola coluit, Xpianis martiria intulit. In odium Xpi templum Yherosolime Iudeis restaurare precepit, sed Dominus non permisit. Iulianus autem aput Persas iaculo suscepto interiit.

46. Iobianus rg. an. I. Iste Xpianus noluit imperium suscipere, sed homni exercitus ob amorem illius Xpiani effecti, tandem cessit statimque Xpianis priuilegia dedit. Ydolorum templa claudi precepit.

47. Ualentinianus et Ualens frater eius rg. an. XIIII. Goti bifarie in Atarico et Fridigerno diuisi sunt. Ataricus Fridigernum Ualentis Arrii imperatoris auxilio superat. Obinde se ipse rex Ataricus cum omni Gotorum gente Arrianus per Ualentem imperatorem efficitur. Gulfila eorum episcopus litteras eis adinuenit.

48. Gratianus cum fratre Ualentiniano rg. an. VI. Ambrosius Mediolanensis episcopus doctrina claruit et Martinus Turonorum Gallie cibitatis episcopus miraculorum signa effulsit. Era CCCCXXIIII (A mars.).

49. Ualentinianus cum Teodosio rg. an. VIIII. Sinodus Constantinopolim CL patrum colligitur. Yeronimus presbiter in Betlem toto mundo clarus abetur. Caput Ioannis Babtiste Constantinopolim perducitur et septimo miliario cibitatis humatur. Templa ydolorum a Teodosio subuertitur.

50. Teudosius cum Arcadio rg. an. III. Per idem tempus Iohannes anacoreta miraculis claruit.

51. Arcadius cum fratre Onorio rg. an. XIII. Hoc tempore Agustinus episcopus doctrine scientia claruit. Per idem tempus Donatus Ephiri episcopus uirtutibus insignis abetur, qui draconem ingentem expuens in ore eius necabit, quem octo iuga bobum ad incendium uix traere potuerunt. Per idem tempus corpora sanctorum Abbacuc et Mice profhetarum diuina reuelatione produntur. Teufilus claruit. Goti Italiam, Uuandali atque Alani Gallias adgrediuntur.

52. Onorius cum Teodosio minore fratris filio rg. an. XV. His imperantibus Goti Romam capiunt. Uandali et Alani atque Sueui Spanias occupant. Concilium Cartaginis CCorum XIIII episcoporum agitur. Cirillus Alaxandrie episcopus insignis est habitus.

53. Teudosius minor Arcadi filius rg. an. XXVII. Uandali ab Spania ad Africam transeunt ibique catholicam fidem Arriana impietate subuertunt. Effesena sinodus aduersus Nestorium agitur episcopum. Hoc etiam tempore diabolus in speciem Moysi ludeis in Creta apparens, dum eos per mare pede sicco ad terrain repromissionis promittit perducere, plurimis necatis reliqui qui remanserunt Xpiani effecti sunt.

54. Marcianus rg. an. VI. Uius initio Calcidonense concilium geritur. Teodericus rex Gotorum quum ingenti exercitu Spaniam ingreditur.

55. Leo maior cum Leone minore rg. an. XVI.

56. Zenon rg. an.. XVII. Per idem tempos corpus Barnabe apostoli et euangelium Mathei ipso reuelante repertum est.

57. Anastasius rg. an. XXVII. Eo tempore Fulgentius episcopus doctrina scientie claruit. Hereses multe exorte sunt.

58. lustinus maior rg. an. VIII. Iste sinodi Calcidonensis amator Aceualorum eresem abdicat.

59. lustinianus rg. an. XXXVIIII. Iste Aceualorum eresem suscipiens episcopos Calcidonensis concilii amatores condemnat. In Africa Uandali per Uelesarium patricium Romanum extincti sunt. In Italia quoque Tottila Ostrogotorum a Narse Romano patricio superatur. In Spania Attanagildus Agilani tirannizat. Per idem tempus corpus sancti Antoni monaci diuina reuelatione repertum Alexandria perducitur et in ecclesia sancti Ihoannis humatur.

60. Iustinus minor rg. an. XI. Iste ea que aduersus Calcidonense concilium fuerant edita dextruit et simbolum CL patrum tempore sacrificii concinendum a populo precepit. Armeni tune primum fidem Xpi suscipiunt. Per idem tempos Martinus Bracarensis episcopus aput Galleciam prudentia catholice fidei clarus habetur tempore Sueuorum.

61. Tiberius rgn. an. VII. Langobardi Romanis pulsis Italiam adeunt. Goti per Ermenegildum Liuuigildi regis filium biffarie diuisi mutua cede uastantur.

62. Mauricius rg. an. XXI. Sueui a Liuuigildo rege Gotorum obtenti Gotis subiciuntur. Idem quoque Goti per Recaredum regem religiosissimum ad catholicam fidem conuertuntur. Hoc tempore Leander episcopus Spalensis ad conuersionem gentis Gotorum doetrina fidei et scientiarum clarus in Spaniis habetur.

62a. Floruit Gregorius (E marg.).

63. Focas rg. an. VIII. Iste seditione militari imperator effectus Mauricium Augustum nobiliumque multos interfecit. Prelia quoque Persarum aduersus rem puplicam grauissima excitantur, a quibus Romani fortiter deuellati.

64. Eraclius rg. an. XXXVI. Sclaui Greciam Romanis tulerunt, Persi Siriam et Egyptum. In Spania quoque Sisebutus Gotorum rex quasdam eiusdem Romane militie urbes cepit et ludeos regni sui subditos ad Xpi fidem conuertit. Eclesiam quoque sancte Leocadie Toleto mire fundabit. Post quem Suintila princeps ceptum regnum Romanis peregit celerique uictoria totius Spanie monarciam obtinuit. Reges quoque Gotorum a Suintilane usque Cintilane eo imperante fuerunt.

65. Constantinus rg. an. VIIII. Eo tempore Tulga et Cindasuintus in Spania unus post alium regnaberunt annos VIIII.

66. Constans rg. an. XX. Tune Recesuintus in Spania rg. an. XX et superuixit annos III.

67. Constantinus Nobus rg. an. XVI. Supra dictus Recesuintus rg. an. III et Uuamba an. VIIII et Eruigius an. V et superuixit an. II, ds. XV.

68. Iustinianus rg. an. XI, supra dictus Eruigius rg. an. II. Post illum Egica an. VIIII et superuixit Egica an. VI.

69. Leon rg. an. VII. Egica peragit in Spaniam an. VI. Post illum Uittiza filius eius an. I. Superuixit Uittizza an. XVIIII. Tiberio denique imperante Uittizza peragit an. VIIII et Rudericus rg. an. III.

 

EPS

Tunc Sarraceni Spania obtenta regnum Gotorum exterminatur. Finit.

A marg.

Tunc Sarrazeni Spaniam possederunt et regnum Gotorum era DCCLII.

XIV. ITEM ORDO GENTIS GOTORUM

1. Primum in Gotis Atanaricus rg. an. XIII. Iste prius per Ualentem imperatorem in eresem Arrianam cum omne Gotorum gente intrabit. Sub isto Goti legem et litteras habere ceperunt, et quum idem rege ab Agnis Goti de terra propria expulsi sunt. Rex quoque Constantinopolim uitam finibit sub imperatore Teudosio.

2. Alaricus rg. an. XVII. Iste ob uindactam Gotorum CC milia et Ragadaiso Scita, quos Romani interfecerant, exercitum mobit et Romam capit ibique Placidiam Teodosi imperatoris filiam cum multis opibus depredabit. Postea Ytalia obiit sub imperatoribus Onorio et Arcadio.

3. Ataulfus rg. an. VI. Iste supra dictam Placidiam coniugem accepit et quinto regni anno de ltalia Gallias adiit Et dum Spanias petere uoluisset, a suis interfectus est in Barcinona sub imperatoribus Onorio et Arcadio.

4. Sigericus rg. an. I. Iste dum pacem cum Romanis uoluisset, mox a suis est interfectus sub imperatore predicto.

5. Ballia rg. an. III. Belligerator fuit. Cum imperatore Onorio pacem habuit et sororem eius Placidiam ei reddidit. Iste in Spanias ingressus Uandalos et Silingos in Betica bello extinxit et Alanos ad nicilum redegit. Ad Africam classice transire disposuit, sed Gaditanus maris cum non dimisit. In Galias rediit ibique uitam finibit sub imperatore Onorio.

5a. Primum Ballia rex adiit Spaniam (A marg.).

6. Teuderedus rg. an. XXXIII. Iste Litorium ducem Romanum cum multa milia Romanorum extinxit. Ex Agnis CC interfecit, ibique preliando occiditur sub imperatore Teudosio minore.

7. Turismundus filius eius rg. an. I. Qui dum feralis et noxius esset, a Theuderico et Fricdario est fratribus interfectus sub imperatore Martiano.

8. Teudericus rg. an. XIII. Iste cum Gotis Auito pro imperio sumere auxilium dedit et obinde cum licentia idem Auiti imperatoris quum ingenti exercitu Spanias intrat et XIIº miliario ab Asturica aput Urbico flubio Ricciarium Sueuorum regem prelio superabit, eumque persequens in Portucale cepit atque occidit. Bracaram capit. Sicque inde per Lusitaniam Gallias repetit ibique ab Eurico est fratre occisus sub imperatore Leone.

9. Euricus rg. an. XVII. Iste Lusitaniam depredauit. Pampilonam et Cesaragustam capit. Iste primum Gotis leges dedit. Arelate obiit sub imperatore Zenon.

9a. Eurico regem primum ad Gotis legem catholicam dedit (E marg).

10. Alaricus filius eius rg. an. XXIII. Quem Fluduildus rex Francorum aput Pictauis uello interfecit. Ob cuius uindictam Teudericus socer eius Italic rex Francos proterit et regnum Gotis integrum restituit sub imperatore Atanasio.

10a. Alaricum filium eius concilium Agatense fecit (E marg.).

11. Gesalaicus Alarici filius rg. an. IIII. Iste a Gundiuado Burgundionum rege in Narbona superatus ad Barcinonam fugiit. Inde ad Africam Uandalis pro auxilio suo pergit et non inpetrabit. Inde reuersus aput Barcinonam a duce Teuderici Italie regis est interfectus sub imperatore Atanasio.

12. Supra dictus Teudericus occiso Gesalaico regnum Gotorum tenuit annis XV et suppresti nepoti suo Amalarico reliquit. Ipse Italiam rediit et ibi uitam finibit sub imperatore Iustiniano.

13. Amalaricus rg. an. V. Iste a Uildiuerto Francorum rege superatus Narbona interiit sub imperatore Iustiniano.

14. Teudis rg. an. XVII. Iste quamuis ereticus pacem concessit eclesie et episcopis licentiam dedit in Toletana urbe concilia peragere. Francorum reges infra Spanias usque nimium superabit. Eumque in palatio quidam insaniam simulando interfecit sub imperatore Iustiniano.

15. Teudisclus rg. an. I. Qui dum toros multorum macularet et ob id multis necem excogitaret, mox inter epulas gladio Ispalim iugulatur sub imperatore Iustiniano.

16. Agila rg. an. V. Iste dum ad Cordouam hurbem pugnaret et in contemtu Xpi sepulcrum sancti martiris Aciscli quadam orrore pollueret, filium ibi cum multa copia interfectum et omne tesaurum regium amisit et Emeritam fugiit. Ibique sui eum interfecerunt et tiranni Attanagildi regimini Spali se dederunt sub imperatore Iustiniano.

17. Attanagildus rg. an. XIIII. Iste contra milites Iustiniani imperatoris, quos in suo auxilio contra Agilanem petierat, diu conflixit atque extinxit. Toleto morte propria decessit sub imperatore Iustiniano.

18. Liuba rg. in Narbona an. III. Iste fratri Liuigildo minore Spanie administrationem dedit. Ipse Galiis prefuit.

19. Leuuigildus adepta Gallia et Spania rg. an. XVIII. Iste ualde heresi Arriane deditus persequutionem catholicis intulit et eclesiarum priuilegia tulit. Masonam sanctissimum Emeritensium episcopum exilio religabit. Suis perniciosus fuit: potentes per cupiditatem damnabit. Sueuos superabit et Gallicie regnum Gotis admiscit. Primus regali ueste opertus solio resedit. Urbem in Celtiberia fecit et Recopolim nominabit. Gotorum leges ante *** correxit. Toleto propria morte decessit sub imperatore Mauricio.

20. Reccaredus filius eius rg. an. XV. Iste in exordio regni sui catholicam fidem adeptus omne Gotorum gentem ad cultum recte fidei reuocabit et per sinodum episcoporum Gallie et Spanie fidem catholicam confirmabit. Francorum ostes LX milia in Spania bello prostrabit et tempora regni sui omni bonitate ornabit. Fine pacifico Toleto decessit imperante Mauricio.

20a. Floruit Gregorius et Isidorus (E marg.).

21. Liuba filius eius rg. an. II. Istum precisa dextera innocuum Uittericus occidit et regnum sibi suscepit sub imperatore Mauricio.

22. Uittericus rg. an. VII, uir quidem strenuus in armorum arte, sed expers uictorie. Quod fecit recepit: inter epulas enim prandii a suis est interfectus sub imperio Focatis.

23. Gundemarus rg. an. II. Uascones una expeditione uastabit. Morte propria Toleto decessit sub imperatore Eraclio.

24. Sisebutus rg. an. VIII°. Iste potestate Iudeos ad fidem Xpi perduxit. Eclesiam sancte Leocadie Toleto opere miro fundabit. Astures et Ruccones in montibus reuellantes humiliabit et suis per omnia benibolus fuit. Hunc uni proprio morbo, alii inmoderato potionis austo asserunt interfectum sub imperatore Eraclio. Tune nefandus Mahomat in Africa nequitiam legis stultis populis predicabit.

25. Suintila rg. an. X. Uictoria et consilio magnus fuit. Uascones deuicit. Duos patricios Romanos cepit. Omnem Spaniam et Galliam strenue rexit, et ob meritum eater pauperum uocari est dignus. Fine proprio Toleto decessit sub imperatore Eraclio.

26. Sisnandus rg. an. III. Iste sinoda episcoporum egit. Patiens fuit et regulis catholicis ortodoxus extitit. Toleto uitam finibit sub imperatore Eraclio.

27. Cintila rg. an. III. Sinoda plura Toleto cum episcopis egit et subditum regnum fide firmauit. Toleto decessit sub imperatore Eraclio.

28. Tulga rg. an. III. Blandus in omnia fuit.

29. Cindasuintus rg. solus an. VI et cum filio suo Recesuinto an. IIII. Huius tempore quieuit Spania et per sinoda erudiuit eclesia. Toleto obiit sub imperatore Constantino Nouo.

29a. Recesuindus filius eius rg. ann. XXIII. Ter quoque sinoda mire Toleto cum episcopis peregit. Cunctos mire dilexit, a cunctis dilectus fuit. In uilla Gerticos territorio Salamanticensi obiit Kl. Septembris sub imperatore Constantino Nouo (PS Gotifred.).

30. Bamba rg. an. VIIII. Primo regni anno reuellantem sibi Paulum ducem quum quadam parte Spanie seu cum omni prouintia Gallie, hic rex cum exercitatione Spanie prius feroces Uascones in finibus Cantabrie perdomuit, deinde pergens cunctis cibitatibus Gotie et Gallie captis ipsum postremo Paulum in Neumasense hurbe uictum celebri triumfho sibi subiecit. Postea ab Eruigio regno priuatur sub imperatore Constantino Nobo era ***.

31. Eruigius rg. an. VII. Iste sinoda multa Toleto cum episcopis egit.

EPS Gotifred

Filiam suam Egicani futuro regi coniugem dedit. Fine ultimo Toleto decessit sub imperatore Iustiniano.

A Vat Moiss

Filiam suam coniugem dedit Egicani Toleto obiit sub imperio Iustiniano.

 

32. Egica rg. an. XV. Iste dum regnum accepit, filiam Eruigii coniuratione Uambanis abiecit. Filium suum Uittizanem participem secum regno prefecit. Toleto decessit sub imperio Leonis.

 

EPS Gotifred

33. Uittizza rg. ab. X. Iste in uita patris in Tudense hurbe Gallicie resedit. Ibique Fafilanem ducem Pelagii patrem, quem Egica rex illuc direxerat, quadam occasione uxoris fuste in capite percussit, unde post ad mortem peruenit. Et dum idem Uittizza regnum patris accepit, Pelagium filium Fafilanis, qui postea Sarracenis cum Astures reuellauit, ob causam patris quam prediximus, ab hurbe regia expulit. Toletoque Uittiza uitam finiuit sub imperatore Tiberio.

 

A Vat Moiss

33. Uitiza rg. ans. X. Toleto ui tam finiuit sub imperio Tiberio.

34. Rudericus rg. an. III. Istius tempore era DCCLII farmalio terre Sarraceni euocati Spanias occupant regnumque Gotorum capiunt, quem aduc usque ex parte pertinaciter possedunt. Et cum eis Xpiani die noctuque bella iniunt et cotidie confligunt,

 

EPS Gotifred

sed eis ex toto Spaniam auferre non possunt. Finit.

 

A Vat Moiss

dum predestinatio usque diuina dehinc eos. expelli crudeliter iubeat. Amen.

Vat Moiss R

Reges Gotorum defecerunt. Sunt sub uno ann. CCCXIIII. Alarico regnante ab era CCCCIª ingresi sunt Goti in Italiam. Post huius annos reges Goti Galiam ingressi sunt. Post septem annos Goti Hispaniam migrauerunt.

Vat Moiss

In era DCCLXV regnauit Carolus Francorum rex et patricius Rome.

XVa. ITEM NOMINA REGUM CATOLICORUM LEGIONENSIUM

E marg. A

1. Pelagius filius Ueremundi nepus Ruderici regis Toletani. Ipse primus ingressus est in asperibus montibus sub rupe et antrum de Aseuba.

2. Deinde filius eius Fafila.

3. Deinde Adefonsus gener Pelagi.

4. Post illum frater eius Froila.

5. Deinde Aurelio.

6. Post Aurelio Adefonsus castus, qui fundabit Oueto.

7. Deinde Nepotianus cognatus regis Adefonsi.

8. Post Nepotiano Ranimiro.

9. Post filius eius Ordonius, qui allisit Albailda.

10. Deinde filius eius Adefonsus, qui allisit Ebrellos.

11. Ac post filius eius Garsea.

12. Inde Ordonius.

13. Inde frater eius Froila.

14. Post filius eius Adefonsus.

15. Ac deinde Santius filius Ordoni.

16. Deinde Adefonsus, qui dedit regno suo et conuertit ad Dominum.

17. Post frater eius Ranemirus. Sunt sub ono XVIm.

R

1. Pelagius filius Ueremudi nepus Ruderici regis Tutelani accepit regnum era DCCLVI et regnauit annis XVIII, menses VIIII, dies XVIIII. Ipse primus ingressus est in asperibus montibus sub rope et antrum de Aguseba. Et de Pelagio usque in era DCCCCLXVI regnante Adefonso filio Ordonii anni CCXI.

2. Fafila filius eius r. a. II, m. VII, d. X.

3. Adefonsus gener Pelagii r. a. XVIIII, m. I, d. II.

4. Froila frater eius r. a. XII, m. VI, d. XX.

5. Aurelius r. a. VI, m. VI.

6. Silo r. a.VIIII, m. 1.

7. Maurecatus r. a. V. m. VI.

8. Ueremudus r. a. III, m. VI.

9. Ac post Aurelio domnus Adefonsus maior et castus, qui fundauit Obeto, r. a. LI, m. V, d. XVI.

10. Deinde Nepotianus cognatus regis Adefonsi r. a. ***.

11. Post Ranimirus r. a. VII, m. VIIII, d. XVIIII.

12. Ordonius filius eius r. a. XVI, m. III, d. 1. Ipse allisit Albailda.

13. Adefonsus Ordoni filius accepit regnum II Idus Februarias era DCCCCLXIIII. R. a. XLIIII, m. VIII. Ipse allisit Ebrellos.

14. Garsea filius Adefonsi r. a. III.

15. Ordonius r. a. VIII. m. II.

16. Froila frater eius r. a. I, m. VII.

A

18. Deinde filius eius Ordonius.

19. Pos<t> illum frater eius Sancio.

20. Deinde filius Sancionis Ranemirus.

17. Adefonsus Froilani filius r. a. V, m. X.

18. Sancius filius Ordoni r. a. ***

19. Post illum Adefonsus, qui dedit regno suo et conuertit ad Dominum.

20. Ranimirus frater Adefonsi ordinatus est VIII Idus Nouembris era*** r. a.***

 

XVb. ITEM NOMINA PAMPILONENSIUM REGUM

Hic a predictis regis ignoro quales fuisse (marg.).

Era DCCCCXIIIlª inquoant (marg.).

1. Sancio rex filius Garseanis regis regnauit annos XX.

2. Garsea filius Sancionis regis regnauit XL et amplius.

3. Sancio.

XV. ITEM ORDO GOTORUM OBETENSIUM REGUM

1. Primum in Asturias Pelagius rg. in Canicas an. XVIIII. Iste, ut supra diximus, a Uittizzanc rege de Toleto expulsus Asturias ingressus. Et postquam a Sarracenis Spania occupata est, iste primum contra eis sumsit reuellionem in Asturias, regnante Iuzep in Cordoba et in Iegione cibitate Sarracenorum iussa super Astures procurante Monnuzza. Sicque hab eo hostis Ismahelitarum cum Alcamane interficitur et Oppa episcopus capitur postremoque Monnuzza interficitur. Sicque ex tune reddita est libertas populo Xpiano. Tune etiam qui remanserunt gladio de ipsa oste Sarracenorum in Libana monte ruente iudicio Dei opprimuntur et Astororum regnum diuina prouidentia exoritur. Obiit quidem predictus Pelagius in locum Canicas era DCCLXXVª..

2. Faffila filius eius rg. an. II. Iste leuitate ductus ab urso est interfectus.

3. Adefonsus Pelagi gener rg. an XVIII°. Iste Petri Cantabrie ducis filius fuit. Et dum Asturias uenit, Bermisindam Pelagi filiam Pelagio precipiente accepit. Et dum regnum accepit, prelia satis cum Dei iubamine gessit. Hurbes quoque Legionem atque Asturicam ab inimicis possessas uictor inuasit. Campos quem dicunt Goticos usque ad flumen Dorium eremauit et Xpianorum regnum extendit. Deo atque hominibus amauilas extitit. Morte propria decessit.

4. Froila filius eius rg. an. XI. Uictorias egit, sed asper moribus fuit. Fratrem suum nomine Uimaranem ob inuidia regni interfecit. Ipse post ob feritatem mentis in Canicas est interfectus era DCCCVIª.

5. Aurelius rg. an. VII. Eo regnante serbi dominis suis contradicentes eius industria capti in pristina sunt serbitute redacti. Suoque tempore Silo futurus rex Adosindam Froile regis sororem coniugem accepit, cum qua postea regnum obtinuit. Aurelius uero propria morte decessit.

6. Silo rg. an. VIIII. Iste dum regnum accepit, in Prabia solium firmauit. Cum Spania ob causam matris pacem habuit. Morte propria ibi decessit et prolem nullum dimisit.

7. Maurecatus tiranne accepto regno rg. an. V.

8. Ueremudus rg. an. III. Iste per annis tribus clemens adfuit et pius. Eo regnante prelius factus est in Burbia sub era ***. Postea uolumtarie regnum dimisit.

9. Adefonsus magnus rg. an. LI. Iste XI° regni anno per tirannidem regno expulsus monasterio Abelanie est retrusus; inde a quodam Teudane uel aliis fidelibus reductus regnique Ouetao est culmine restitutus. Iste in Ouetao templum sancti Salbatoris cum XIIm apostolis ex silice et calce mire fabricauit aulamque sancte Marie cum tribus altaribus hedificauit. Baselicam quoque sancti Tirsi miro hedificio cum multis angulis fundamentauit; omnesque has Domini domos cum arcis atque columnis marmoreis auro argentoque diligenter ornauit, simulque cum regiis palatiis picturis diuersis decorauit; omnemque Gotorum ordinem, sicuti Toleto fuerat, tam in eclesia quam palatio in Ouetao cuncta statuit. Super Ismahelitas uictorias plures gessit, Getulorumque ostes unam infra Asturias in locum Lutis et aliam in Gallicie prouintiam in locum Anceo prelio superauit. Suoque tempore quidam de Spania nomine Mahamut a rege Cordouense fugatus cum suis omnibus Asturias ab hoc principe est susceptus, posteaque in Galliciam ad reuellium in castro sancte Cristine peruersus. Ibi eum hic rex prelio interfecit castrumque ipsum cum omnia cepit. Absque uxore castissimam uitam duxit. Sicque de regno terre ad regnum transiit celi.

Qui cuncta pace egit, in pace quieuit.

* * * * *

* * * his sena quibus bee altaria sancta. Fundatisque uigent, hic tumulatus iacet.

10. Ranemirus rg. an. VII. Uirga iustitie fuit. Latrones occulos euellendo abstulit. Magicis per ignem finem inposuit, sibique tyrannos mira celeritate subuertit atque exterminauit. Prius Nepotianum ad pontem Narcie superauit et sic regnum accepit. Eo tempore Lordomani primi in Asturias uenerunt. Postea idem Nepotiano pariter cum quodam Aldroitto tiranno occulos ab eorum frontibus eiecit, superbumque Piniolum uictor interfecit. In locum Ligno eclesiam et palatia arte fornicea mire cons truxit. Ibique a seculo recessit et Ouetao tumulo requiescit sub die Kalendas Februarias era DCCCLXXXVIIIª.

11. Ordonius filius eius rg. an. XVII. Iste Xpianorum regnum cum Dei iubamine ampliauit. Legionem atque Asturicam simul cum Tude et Amagia populauit multaque et alia castra muniuit. Super Sarracenos uictor sepius extitit. Talamancam ciuitatem prelio cepit regemque eius Mozeror ibi captum uolumtarie cum sua uxore Balkaiz in Petra Sacra liberos abire permisit. Albaildam hurbem fortissimam similiter preliando intrauit, regemque eius nimium potentissimum nomine Muz in monte Laturzo in insidiis inuentum et exercitum illius gladio defectum, ipsum Muz iaculo uulneratum ab amico codam a nostris uerum cognoscitur fuisse salbatum et in tutiora loca amici equo esse sublatum. Eius tempore Lordomani iterum uenientes in Gallicie maritimis a Petro comite interfecti sunt. Mauri in nauibus uenientes in freto Gallicano deuicti sunt. Cui principi tanta fuit animi benignitas et misericordie utilitas et tantum omnibus extitit pins, ut pater gentium uocari sit dignus. Fine pacifico Ouetao decessit sub die VI Kalendas Iunias era DCCCCIIII.

12. Adefonsus filius eius octabo decimum regni deducit annum. Istum in primo flore adulescentie primoque regni anno et sue natiuitatis XVIII° ab apostata Froilane Gallicie comite per tirannidem regno pribatur, ipseque rex Castellam se contulit. Et non post multo tempore ipso Froilane tiranno et infausto rege a fidelibus nostri principis Ouetao interfecto, idem gloriosus puer ex Castella reuertitur et in patris solio regnans feliciter conletatur, qui hab initio regni super inimicos faborem uictoriarum habet semper. Uasconum feritatem his cum exercitu suo contriuit atque humiliauit. Illius tempore preterito iamque multo Ismahelitica ostis ad Legionem uenit duce Almundar filio de Abderhaman rege, fratre de Mahomat Cordouense rege. Sed dum uenit sibi inpediit, nam ibi multa milia amissa ceterus exercitus fugiens euasit. Ipsisque diebus alia hostis in Uergido ingressa usque ad nicilum est interemta. Multosque inimicorum terminos est sortitus. Dezzam castrum iste cepit, Antezam pace adquisiuit, Conimbriam ab inimicis possessam eremauit et Gallecis postea populauit multaque alia castra sibi subiecit. Eius tempore eclesia crescit et regnum ampliatur. Hurbes quoque I Bracarensis, II Portucalensis, III Aucensis, IIII Eminiensis, V Uesensis VI atque Lamecensis a Xpianis populantur. Istius uictoria Cauriensis, Egitaniensis et ceteras Lusitanie limites gladio et fame consumte usque Emeritam atque freta maris heremauit et dextruxit. Parboque precedenti tempore sub era DCCCCXVIª consul Spanie et Mahomate regis consiliarius Abuhalit bello in fines Gallecie capitur regique nostro in Ouetao perducitur. Qui dum se postea redemit, duos fratres suos, filium atque subrinum obsides dedit, quousque centum milia auri solidos regi persolbit. Ipsisque diebus sub era DCCCCXVIª Almundar filius regis Mahomat atque duce iben Ganim cum oste Sarracenorum ex Cordoua Asturicam atque Legionem uenit. Sed manus idem ostis ex aduerso exercitum sequens, qui erant de Toleto, Talamanca, Uatelhaggara uel de alia castra, sub uno XIII milia in locum Poluoraria apud flubium Urbicum a principe nostro interfecti sunt. Idem Almundar ad castrum Sublancio uolens pertendere cognouit quod gestum fuerat in Poluoraria; etiam conperiens quod rex quoque noster iam in Sublantio castro cum omni exercitu eum uellaturus expectabat, metuens retro ante lucente die uertitur in fugam. Deinde inpetrante Abuhalit per tribus annis pax in utrosque reges fuit. Postea rex noster Sarracenis inferens bellum exercitum mobit et in Spaniam intrauit sub era DCCCCXVIIIIª. Sicque per prouintiam Lusitanie castra de Nebza depredando pergens, iam Tacum fluminem transito ad Emerite finibus est progressus; et decimo miliario ab Emerita pergens Ana flubium transcendit et ad Oxiferium montem perbenit, quod nullus ante eum princeps adire temtauit. Set et hic quidem glorioso ex inimicis triumfhauit euentu, nam in eodem montem XV capita amplius noscuntur esse interfecta. Sicque inde cum principe nostro atque uictoria sedem reuertitur regiam. Ab hoc principe omnia templa Domini restaurantur et ciuitas in Ouetao cum regias aulas hedificantur. Extatque scientia clarus, uultu et abitu staturaque placidus. Inflectatque Dominus eius semper animum ut pie regat populum, ut post longum principalis imperium de regno terre ad regnum transeat celi. Amen.

13. Hoc supra dicto principe regnante in era DCCCCXXª supra dictus Almundar Mahomat regis filius a patre suo directus cum duce Abohalit et exercitu Spanie LXXX milia a Cordoua progressus ad Cesaragusta est profectus, ubi Zimael iben Muza stabat ad Cordouenses infestus. Hostis dum ad Cesaragustam plecabit, XXII dies ibi pugnauit, sed nicilum uictorie gessit. Inde profectus ad Tutelam castrum preliauit, quem Furtunio iben Muzza tenebat, sed nicil ibidem egit. Tunc Ababdella, ipse qui Mahomat iben Lup, qui semper noster fuerat amicus sicut et pater eius, ob inuidiam de suos tios, cui rex filium suum Ordonium ad creandum dederat, cum Cordouenses pacem fecit fortiamque suorum in hostem eorum misit. Sicque hostis Caldeorum in terminos regni nostri intrantes primum ad Celloricum castrum pugnauerunt et nicil egerunt, sed multos suos ibi perdiderunt. Uigila Sceminiz erat tunc comes in Alaba. Ipsa quoque hostis in extremis Castelle ueniens ad castrum cui Ponte Curbum nomen est tribus diebus pugnauit et nicil uictorie gessit, sed plurimos suorum gladio uindice perdidit. Didacus filius Ruderici erat comes in Castella. Castrum quoque Sigerici ob aduentu Sarracenorum Munnio filius Nunni heremum dimisit, quia non erat aduc strenue munitus. Rex uero noster in Legionense urbe ipsam hostem sperabat strenue munitus agmine militari, ut cum eis legitime ad ciuitatis suburbio dimicaret. Sed ipsa hostis dum conperit quod rex noster illam quodtidie alacri animo ad urbem propinquare desideraret, castigante Abualit, qui iam uiros aspexerat regios, longe a ciuitate XV milibus ipsa hostis trans flumen Estora perrexit, castella munita succendit et de campo Alcope ad flubium Urbicum missos regi nostro direxit, rogans Ut filium suum Abulkazzem, quem aduc rex teneuat, reciperet. Sicque filium Zimaelis iben Muzze, quern de Cordoua patri suo causa pacis adduxerant, pariterque et Furtun iben Alazela, quem in Tutela arte ceperant, ad nostrum regem Aboalit direxit, et sic rogans per multa munera filium suum receperat et super fluuium Urbicum usque in Ceia uiam fecit. Sicque tunc Cordoua rediit. Regressi sunt in Cordoua mense Septembrio, unde exierant Marcio mense. Et postea rex noster ipsos de Benikaci, quos de Abuhalit pro eius filio acceperat, suis denique amicis sine pretio dedit. Supra dictus quoque Ababdella filius Lup ob amicitiam Cordouensium contra suos tios et cogermanos in odium uertitur et inter eis pugne oritur questio. Sed ipsa ieme ob contumaciam idem Ababdelle tins suus Zimael et suus cogermanus eiusdem Zmael iben Furtun exercitum mouerunt circiter VII milia contra idem Ababdella prelium agere uolentes. Ipse quoque Ababdella in fragosa loca eos [sperauat uel] expectauat. Sicque uenientes ambo Zimaeles leuitate ducti in ipso fragoso monte, ubi eum cognouerunt esse, cum paucis uiris et famulis ascenderunt. Ababdella quoque precipiti cursu ad eos inruens, illi fugam arripientes, ibi Zimael iben Furtun ex equo cecidit et statim captus est. Similiter quoque et Zimael iben Muzza, dum suprinum eripere uoluit, ibidem capitur, multique ex idoneis Benikazi ibidem capti sunt. Ceterus exercitus in plana consistens fugiens euasit. Ababdella uero acta uictoria ipsos quos cepit ad suum castrum Becaria eos ferro uinctos transmisit. Ipse quidem inde progressus ad Cesaragustam uenit eamque sub nomine pacis sine gladio cepit iurique suo subiecit. Statimque nuntios ad Cordouam misit, quasi pro gratia regis hec omnia egisset, ita ut in omnibus fidelis existeret. Sed quum a rege Cordouense ipsa ciuitas uel ipsi quos ceperat peterentur et hoc Ababdella nullatenus adnueret, mox quoque Cordouenses in ira Bunt comoti et isti in una sunt concordiam uersi. Tuncque Ababdella tium dimisit et obinde Ualterra castrum ab illo accepit. Similiter et cogermanum dimisit; ob id Tutelam atque castrum Sancti Stefani ab eo accepit et Cesaragustam ipse, sicuti earn ceperat, et obtinuit et obtinet. Ipsisque diebus a comitibus Castelle et Alabe Didaco et Vigila multas persequutiones et pugnas idem Ababdella sustinuit. Et dum uidit se ualde opprimi ab eis, statim legatos pro pace regi nostro direxit et sepius dirigit, sed aduc usque a principe nullatenus pacem accipit firmem. Ille tamen in nostra amicitate persistit et persistere uellit, <et> si rex noster ei aduc non consentit. Postea quoque in era DCCCCXXIª, quod est presenti anno, iam supra fatus Almundar Mahomat regis filius cum duce Aboalit et cum omne exercitu Spanie a patre suo ad Cesaragustam directus est. Ubi dum uenit. Ababdellam intus inuenit. Duobus tantum diebus ibi pugnauit, lauores et arbusta diripit, non tantum ad Cesaragustam, sed in omne terram de Benikazzi similiter egit. Degium ex parte intrauit et depredauit, sed nullam de ciuitatibus uel castris cepit. Sediam <de> populauit. Postea quoque ipsa hostis in terminis regni nostri intrauit, primumque ad castrum Celorico pugnauit multosque interfectos a suis ibi dimisit. Uigila comes muniebat ipsum castrum. Deinde ad terminos Castelle ad Ponte Curbo castro peruenit ibique sua uolumtate pugnare cepit, sed tertio die uictus ualde inde reccedit. Didacus comes erat. Dehinc castellum Sigerici munitum inuenit, sed nicil in eo egit Agustoque mense ad Legionenses terminos accessit; sed dum regem nostrum in eadem urbe esse audiuit et quia in Sublantio castro cum eis preliare iam definitum esse conperit, de flubio Ceia nocte premouit et lucescente die ad ipsum castrum peruenit antequam noster exercitus illuc perrexisset, sed nicil in ipso castro preter uacuas domos inuenit. Alio tamen die cum alacritate eos rex noster ad urbem pugnaturos sperauat, sed ipsa hostis non tantum ad Legionem non uenit, sed et uiam preteriti anni nullatenus arripuit nec Estoram flubium non transcendit, sed per castrum Coianca ad Ceiam iterum reuersi sunt, domumque sanctorum Facundi et Primitiui usque ad fundamenta diruerunt. Sicque retro reuersi por portum cui dicitur Ualat Comaltti in Spaniam ingressi sunt. Ipse uero Abuhalit dum in terminis Legionenses fuit, uerba plura pro pace regi nostro direxit. Pro quod etiam et rex noster legatum nomine Dulcidium Toletane urbis presuiterum cum epistolas ad Cordouensem regem direxit Septembrio mense, unde aduc usque non est reuersus Nobembrio discurrente. Supra dictus quoque Ababdella legatos pro pace et gratia regis nostri sepius dirigere non desinit, sed aduc perfectum erit quod Domino placuerit.

XVI. ITEM SARRACENORUM ITA EST

Sarraceni perberse se putant esse ex Sarra; uerius Agareni ab Agar et Smaelite ab Smael filio Abraam et Agar. 2. Abraam genuit Smael ex Agar. 3. Smael gn. Kaldar. 4. Kaldar gn. Nepti. 5. Nepti gn. Alhumesca. 6. Alhumesca g. Eldano. 7. Eldano gn. Munher. 8. Munher g. Escib. 9. Escib g. Iaman. 10. Iaman g. Auttit. 11. Auttit g. Atinan. 12. Atinan gn. Mahat. 13. Mahat g. Nizar. 14. Nizar g. Muldar. 15. Muldar gn. Indaf. 16. Indaf g. Mutirik. 17. Mutirik g. Humeia. 18. Humeia gn. Kinana. 19. Kinana gn. Melik. 20. Melik gn. Fehir. 21. Fehir gn. Galib. 22. Galib gn. Luhei. 23. Luhei gn. Murra. 24. Murra g. Kelib. 25. Kelib gn. Cuztei. 26. Cuztei g. Abdilmenec. 27. Abdilmenec g. duos filios, Escim et Abdiscemiz. Abdiscemiz et Escim fratres fuerunt. 28. Escim gn. Abdelmutalib. 29. Abdelmutalib gn. Abdella. 30. Abdella gn. Muhumat, qui putatur a suis profheta esse. 31. Abdescemiz frater de Escim gn. Humeia. 32. Humeia gn. Abilaz. 33. Abilaz gn. Accam. 34. Accam gn. Maroan. 35. Maroan g. Abdelmelik. 36. Abdelmelik g. Iscem. 37. Iscem gn. Mania. 38. Mania g. Abderhaman. 39. Abderhaman gn. Iscem. 40. Iscem gn. Haccam. 41. Haccam g. Abderhaman. 42. Abderhaman g. Mahomat.

EPS

43. Mahomat qui nunc rex in Cordoua extat, sub quo Caldeorum regnum dirutum erit, si Domino placuerit. Finit.

R

43. Mohomad g. Almundar et Abdalla.

A

43. Mahomat g. Almundar. Iste Mahomat regnauit in era predicta DCCCCXXIª atque preliauit cum rege Obetense nomine Adefonso. Dehinc pretermitendo et numquam adiciendo nomina Ismaelitarum diuina clementia indiferenter a nostris prouintiis predictos trans Maria expellat et regnum eorum a fidelibus Xpi possidendum perpetuum concedat. Amen.

XVII. INGRESSIO SARRACENORUM IN SPANIA ITA EST

1. Sicut iam supra retulimus (ASPS), Ruderico regnante Gotis in Spania pre filios Uittizani regis oritur Gotis rixarum discesio, ita ut una pars eorum regnum dirutum uidere desiderarent; quorum etiam fabore atque farmalio (AEPS) Sarraceni Spaniam sunt ingressi anno regni Ruderici III°, die IIIº Idus Nouembris era DCCLIIª, regnante in Africa Ulith Amir Almauminin filio de Abdelmelic, anno Arabum centesimo. Era et anno quo supra (R) ingressus est primum Abzuhura in Spania sub Muzza duce in Africa commanente et Maurorum patrias defecante.

2. Alio anno ingressus est Tarik.

3. Tertio anno iam eodem Tarik prelio agente cum Ruderico ingressus est Muzza iben Nuzzeir, et periit regnum Gotorum et tunc omnis decor Getice gentis pauore uel ferro periit. De rege quoque idem Ruderico nulli causa interitus eius cognita manet usque in presentem diem.

R

3a. odiernum diem. Arabes tamen regionem simul cum regno possessam, omnis decor Gotice gentis pabore uel ferro periit. Quia non fuit in illis pro suis delictis digna penitentia, et quia derelinquerunt precepta Domini et sacrorum canonum instituta, dereliquid illos Dominus ne possiderent desiderauilem terram. Et qui semper dextera Domini adiuti hostiles impetus deuincebant tellasque bellorum prostrabant, iudicio Dei a paucis superati pene ad nicilum sunt redacti, ex quibus multi ucusque dinoscuntur manere humiliati. Urbs quoque Toletana cunctarumque gentium uictrix Ismaeliticis triumfis uicta subcumbuit eisque subiecta deseruit. Sicque peccatis concruentibus Ispania ruit anno Gotorum CCCLXXX.

3b. DE GOTI QUI REMANSERINT CIUITATES ISPANIENSIS

Quod uero iam supra dicto superato Ruderico regi[s] Spanie et eum eiectum nullusque illi signum inuentus fuisset, nuntius uenit per omnes ciuitates uel castri Gotorum. Armis itaque instructi preparati sunt ad uellum, et inter Guti et Sarraceni fortiter per septem annis bellus inter illos discurrit, ciuitas Ubilbila continentes. Post uero idem septem tempora inter illos missi discurrunt, et sic super pactum firmum et uerbum inmutauile descenderunt, ut et homnis ciuitas frangerent et castris et uicis habitarent et unusquisque ex illorum origine de semet ipsis comites eligerent, qui per omnes hauitantes terre illorum pacta regis congregarentur; omnis quoque ciuitas que illi superaberunt, ipsas sunt constrictas a suis omnibus habitantes, ipsi quoque sunt serui armis conquisiti.

3c. Supra dictus quoque Muzza iben Nozehir ingressus in Spania rg. an. I, m. III

4. Abdelaciz iben Muz rg. an: II. m. VI.

5. Aiub rg. m. I.

6. Alhor rg. an. II, m. X.

7. Zama rg. an. III.

8. Abderhaman rg. an. I.

9. Odera rg. an. I.

10. Iahia rg. an. I, ms. VI.

11. Odiffa rg. m. VI

12. Authuman m. IIII.

13. Aleitham m. X.

14. Abdelmelik rg. an. II.

15. Aucuba rg. an. IIII, m. V.

16. Abdelmelik iterum an. I. m. I.

17. Habulhatar iben Dimat rg. an. II.

18. Tauba rg. an I. m. II.

 

6. Algaor iben Abderracman r. a. II. m. X.

7. Zamaha iben Melic r. a. II, m. VIIII.

8. Abderaha<ma>n iben Abdalla r. m. I.

9. Godre qui fuit loco positus de Gambaza r. a. I, m. I.

10. Iehie iben Zeele r. a. II, m. VI.

11. Hodeife iben Aluei r. m. VI.

12. Hotman iben Abiunez r. m. IIII

13. Allaitham iben Hobeid r. m. X.

14. Mohomad Halasci r. m. I.

15. Abderahman iben Abdalla r. a. I. m. X.

16. Abdelmelic iben Katum r. a.II, m. VIII.

17. Ooba iben Alhgeg r. a. IIII, m. V.

18. Abuelmelu r. a. I. m. I.

18a. Abolhatar iben Dinar r. m. I.

18b. Teube iben Maleme r. A. I.

19. Sub <uno> annos XXVII, m. XII. Hii duces breuem principatus sui agebant tempora, quia aliis alii succedebant, prout destinatum erat ab Amir Almauminin; nonnullos uero uite finis terminauat, quousque Ueni Humeia in Spaniam uenerunt.

XVIII. ITEM REGES EX ORIGINE BENI UMEIA QUI REGNAUERUNT IN CORDOUA

1. Iuzep rg. an. XI.

2. Abderhaman iben Mauia rg. an. XXXIII.

3. Escam rg. an. VII, m. VI.

4. Alhaccam an. XXVl, m. VI.

5. Abderhaman an. XXXII, m. III. Isto regnante Ordonius princeps Xpianorum in Spania uictorias multas egit.

6. Mahomat tricesimum secundum regni peragit annum. Istius tempore Aboalit princeps exercitus illius, sicut iam supra in Ordine regum nostrorum diximus, in finibus Gallicie capitur et regi domino Adefonso Ouetao perducitur, multeque uictorie a Xpianis in Spania fiunt.

7. Sub uno omnes anni Arabum in Spaniam CLXVIIII, et die tertio Idus Nouembres incipiunt centesimum septuagesimum, et de predicatione iniquissimi Mahomat in Africa sunt CCLXX in era que nunc discurrit DCCCCXXIª.

7a. Quod Sarrazeni Spaniam intrauerunt usque presentem era TXIIIIª fiunt CCLXII (re uera CCLXV) et de Mahomat nequissima (sic) profeta usque presentem eram TXIIII fiunt anni

CCCLXIII (A marg.).

8. Quod autem Sarraceni terram Gotorum erant possessuri, inuenimus exinde dicta in libro Panticino Ezezielis profhete: 'Tu, fili ominis, pone faciem tuam contra Ismael et loquere ad eos dicens: Fortissimum gentibus dedi te, multiplicaui te, corroboraui te et posui in dextera tua gladium et in sinistra tua sagittas, ut conteras gentes; et sternuntur ante faciem tuam sicut stipula ante faciem ignis. Et ingrediebis terram Gog pede plano et concides Gog gladio too, et pones pedem in cerbicem eius et facies eos tibi serbos tributarios. Uerum tamen, quia dereliquisti Dominum Deum tuum, derelinquam et ego to et circumagam to et tradam to in manu Gog; et fines Libie peries to et omnis agmina tua in gladio eius. Sicut fecisti Gog, sic faciet tibi: postquam possederis eos serbitio

ERPS

CLXX

A

CCLXX

tempora, reddet tibi uicem Gog qualem tu fecisti'.

XIX. EXPLANATIO UIUS A NOBIS EDITA

1. Gog quidem gens Gotorum est; et sicut pro omne genus Smaelitarum solus Smael supra scribitur, quum dicitur profhete: 'Pone faciem tuam contra Smael', ita et pro omne Gotorum gente Gog nominator: de cuius origine ueniunt inde et uocabulum traxerunt. Et quia Gotorum gens ex Magog uenit, adfirmat Cronica idem Gotorum, quum dicit: 'Gotorum antiquissimam esse gentem, quorum origo a Magog filio Iafhet descendit, unde et nominatur a similitudine ultime sillaue, id est, Gog, et magis, de Ezezielo profheta id colligentes'. Liber etiam generationum similiter adfirmat quia de Magog filio Iafet ueniunt Goti, et Gotia et Scicia a Magog nominata sunt. Quod autem profheta ad Smael dicit: 'Ingrediebis terram Gog pede plano et concides Gog gladio tuo, et pones pedem in cerbicem eius faciesque serbos tributarios', iam hec conpletum esse dinoscimus: terra quidem Gog Spania designatur sub regimine Gotorum, in qua Smaelite propter delicta gentis Gotice ingressi sunt et eos gladio conciderunt atque tributarios sibi fecerunt, sicuti presenti tempore patet.

RM

Ia. Fuit quoque Sarrazenorum in Spania ingressio die III Idus Nouembris era DCCLII regnante in Gotis Ruderico anno regni sui tertio. Ut autem illorum certius ingresus inueniremus, quia sciunt omnes quod tertio anno regni Ruderici ingressi sunt, ut sciamus quota era fuit, requisibimus Cronica Gotorum ubi dicit: 'Unctus est in regno Uitiza die XVIII kalendas Decembris *** era DCLII', quod sunt hodie centum septuaginta in era DCCCCXXI, regnante principe Adefonso anno regni sui XVII in Obeto et XXXII regni anno iniquissimi Mohomad in Cordoua.

1b. In era TXXXª Cesaris habet Mahomat quod predicauit anni CCCLXXXII (R marg.).

2. Quod uero idem profheta ad Smael iterum dicit: 'Quia dereliquisti Dominum et ego derelinquam to et tradam in manu Gog, et reddet uicem tibi. Postquam aflixeris eos

ERPS Gotifred

CLXX

A

CCLXX

 

tempora, faciet tibi sicut fecisti ei', spes nostra Xps est quod, conpletis proximiori tempore

ERPS Gotifred

CLXX

AS'

CCLXX

 

annis de quod in Spaniam ingressi sunt, inimici ad nicilum redigantur et pax Xpi eclesie sancte reddatur, quia tempora pro annis ponuntur. Quod prestet omnipotens Deus, ut inimicorum crebro deficiente audacia in melius semper crescat eclesia. Amen.

R

3. Quod etiam ipsi Sarrazeni quosdam prodigies uel a[u]strorum signis interitum suum adpropinquare predicunt et Gotorum regnum restaurari per hunc nostrum principem dicunt; etiam et multorum Xpianorum reuelationibus atque ostensionibus hic princebs noster gloriosus domnus Adefonsus proximiori tempore in omni Spania predicetur regnaturus. Sicque protegente diuina clementia inimicorum terminus quoddidie defecit et ecclesia Domini in mains et melius crescit. Et quantum perficit Xpi nominis dignitas, tantum inimicorum tabescit ludibriosa calamitas.

R

4. Remanent usque ad diem sancti Martini III Idus Nouembris m. VII. et erunt conpleti anni CLXVIIII et incipieuit annus centesimus septuagesimus. Que dum Sarraceni conplerint, secundum predictum Ezecielis prophete superius adnotatum expectauitur ultio inimicorum aduenire et salus Xpianorum adesse. Quod prestet omnipotens Deus, ut sicut filii eius Domini nostri Ihesu Xpi cruore uniuersum mundum dignatus est a potestate diaboli redimere, ita proximiori tempore eclesiam suam iubeat ab Ismaelitarum iugo eripere ipse qui uiuit et regnat in secula seculorum. Amen.

R

5. Ingressi sunt Lothomanni in Spania era DCCCLXXXII Kalendas Augustas.

I 6. Iterum uenerunt postea era DCCCLXLVI lulio mense et fuit ille homicidius in

Olisbona.

AR

XX. <ADDITIO DE REGIBVS PAMPILONENSIBVS>

1. In era DCCCCXLIIII surrexit in Panpilona rex nomine Sancio Garseanis. Fidei Xpi inseparabiliterque uenerantissimus fuit, pins in omnibus fidefibus misericorsque oppressis catholicis. Quid multa? In omnibus operibus obtimus perstitit. Belligerator aduersus gentes Ysmaelitarum multipficiter strages gessit super Sarrazenos. Idem cepit per Cantabriam a Nagerense urbe usque ad Tutelam omnia castra. Terram quidem Degensem cum opidis cunctam possideuit. Arbam namque Panpilonensem suo iuri subdidit, necnon cum castris omne territorium Aragonense capit. Dehinc expulsis omnibus biotenatis XX' regni sue anno migrauit a seculo. Sepultus sancti Stefani portico regnat cum Xpo in polo (Obiit Sancio Garseanis era DCCCCLXIIII (A marg.).

2. Item filius eius Garsea rex rg. ans. XL. Benignus fuit et occisiones multas egit contra Sarrazenos. Et sic decessit. Tumulatus est in castro sancti Stefani (Obiit Garsea rex era TVIII (A marg.).

3. Supersunt eius filii in patria ipsius, uidelicet Sancio et frater eius Ranimirus, quos salbet Deus omnipotens per multa curricula annorum, discurrente presenti era TXIIIIª.

Volver a fuentes