EXENCIONES A FUENTESAUCO

ACZ, leg. 15, doc. 14.

(Ed. RODRIGUEZ FERNANDEZ, Justiniano: Los fueros locales de la provincia de Zamora).

Comentario


1224, abril 11. Zamora

Alfonso IX concede exenciones a quienes vengan a poblar en Fuentesauco

A[defonsus] Dei gratia Legionensis Rex conciliis, judicibus, alcallibus, et juratis de Cemora et de Tauro et totis aliis de meo regno qui litteras istas uiderint, salutem et gratiam.

1.- Notum sit omnibus per hanc cartam quod ego quito et excuso de toto foro, pecto et petito et de fazendaria totos illos qui uenerint populare in Fonte de Sabugo sub episcopo çemorensi, dunmodo non sint postores nec homines qui mactent mihi meum forum.

2.- Et mando collectoribus de meo petito quod non demandent ibi aliquid nisi postorem; et si postorem suum ibi inuenerint, leuent illum; et alios qui postores non fuerint non contrarient de cetero nec inquietent, set populent ibi quomodo fuerint populati illi de pobla Sancti Spiritus çemorensis.

Et quicumque supra isto eos contrariauerit iram meam habebit et quantum eis prendiderit duplabit, et mihi mille morabitinos pectabit. Facta karta apud Cemoram, XI die aprilis, Era M. CC. LX. secunda.

Volver a Fuentes