FUERO DE CASTROVERDE DE CAMPOS

BAH. Colección Salvá, 39, fol. 102, traslado notarial de 1702.

(Ed. J. González, Alfonso IX, II, doc. 163. págs. 227-232).

Comentario


1199, enero, 7. León

Fuero de Castroverde de Campos

In nomine Domini sancte et indiuidue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, que ab uniuersis Christi fidelibus in una Deitate colitur et cum devotione et cordis contritione adoratur. Cum in rerum principia humanarum homines decipi possint super eo quod perfecte se facere credebant, pre nimia suí animositate et varia dum viverent solicitudine mundiati, eorum facta post longos temporis cursus non prout liquerit disposita semper inveniebant ordinata, quibus alíe discretiores et ab antiquis sapientiores omnímoda gratiarum dote et uirtutum scientia premuniti, his consulentes in suis propriis rebus consulendis necessarium valde et utilem conditionem induxerunt quatenus prime institutionis conventionem semper duraturum scriptum suscipiant immutabilem conservent aut veterata postmodum in nova representent. Catolicos ergo reges semper docuit ac nobilísimos qui terram hanc regimini super alios adquirere debuerunt, et contra suos inimicos et nominis et famae sui ipsius honoris et progeniei pretium vindicarent in parte sui regni secundum quod magis foret necesarium de suorum nobilium providentia rem talem omni tempore mansuram instituere sibi et su generationi; provindentes, unde, ad expeditionem contra hostium incursus maxime sebentium et utilitatem sibi ad pacem uel grerram conseguí possent, ut optime eorum exemplo rex voluiset gubernare, quare ego rex Alfonsus Dei gratia Legionensis, una cum uxore mea regina domina Berengalia, considerans utilitatem et servitium quod nobis de populatione loci nostri de Castro viride potest semper exire, facimus cartam vobis concilio de Castro viride maioribus, minoribus, filiis et filiabus vestris, nepotibus, et toti generationi vestre in perpetuum valituram de bonis foris.

1.- Clerici de Castroviride qui ibi habitaverint sint liben de tota facendaria et ab omni foro quod voci regís pertingat; quod accipiant ecclesias per manum concilii sui et redeant suo episcopo tantum unum quartarium de trinco et aliud de orden, et unaqueque ecclesía det suo episcopo unum arietem vel decem et neto numos ad festivitatem Sancte Marie de Augusto. Si autem episcopus ínter clericos venerit, dent unum tantum illi convivium; similiter et suo vicario cum septem hominibus ac presvitero et semel in armo.

2.- Pro foro convicinis de Castroviride non pectent homicidium nec rausum, nec maneriam, non nuntium non etiam algarabide, non furnum regís, non zobacado, non castellage, non sigilium. Vicini nec erunt vasalli.

3.- Illa calumpnia que ad palatium non fuerit data, non sit a merino demandata; que data fuerit et debita remanserit pars media dimitatur pro anima regís et regine, alía media divitatur ínter palatium et rencorosum.

4.- Milites qui ibi habitaverint dent septem cavalgadas suo merino, et maiordumus det illa septem pares de calzas et sennos de expolas et senos mantos de color. Si illi opus habuerint, in suo negotio vadant cum illo et ea die ad domos proprios revertantur.

5.- Toti vicini illi qui fuerint de Castroviride respondeant et se iudicent per forum de Castroviride et nec illi nec eorum vassalli dent fidantiam.

6.- Pausadarius non pauset in domo militis nec clerici nec vidue. Et vidue non dent osas.

7.- Si aliquis vicinum occiderit pro eo moriatur. Qui occiderit vizinum vel filium vicini vel filiam pro eo vel pro ea moriatur en non valeat ecclesia nec alius locus.

8.- Alcaldes et concilium mandent sibi calumpniam quod si non pudieren prender el matador vadad (sic) pro inimico del concilio que no sea mas acogido en Castroverde; e los fixos et las fixas que so padre o so madre paniaguare aian este fuero et suae substantiae medium remaneat uxori suae et alium medium dividatur in tres partes, quarum una detur domino, secunda alcaldi tertia concilio.

9.- Si quis hominem in corredera occiderit vel in ioco vel alía ocasione proinde non moriatur, si Yero parentes mortui non crediderint quod ocasione fuit occisus sed sponte, salvet se curo quinque vicinis postaris et sic evadat non homicida parentum. Et si vicinum manu cum lancea vel cutelo, cum lapide, cum ligno, gladio vel cum alía arma percuserit, si tres testes vicinos habuerint, pectet eum L. X. sol., si vero tres testes non habuerit salvet se cum tribus vicinis postaris. Item si percusus calumpnia vincerit, media pars calumpniae remaneat pro anima regis et reginae, alía vero dividatur inter palacium concilium et rencurosum.

10.- Qui vicinum vel vicinam ocultaberit vel mulieren vicinam abstulerit, si tres vicinos testes havuerit ille vel illa percussor pectet L. X. et medietas dimitatur pro anima regis et regine et altera medietas racorosi uel eorum vocem pulsanti quod si probare non potuerit salvet se cum tribus vicinis postaris.

11.- Si maiorinus ab aliquo fuerit occisus omnes vicini pectent singulos morabetinos.

12.- Si vicinus vicino debitum demandaverit usque ad morabetinum, se salvet per suum caput et cum alio vicino, et supra morabetinum cum tribus vicinis se salvet et assolutus solvet manquadram inquisitori et qui manquadram perdidit salvet se cum altero vicino.

13.- Qui de furtu vicini suspectus aclamatus fuerit, salvet se cum tribus vicinis et si non se salvaverit duplet demandam inquisitori et palatio novenas. Qui fuerit deprensus in furto in villa et in suis terminis vel in aldeis eius, levet eum ad alcaldes et ad concilium et facient de eo iuistitiam si directum est, sed si vicinum sit captus usque ad diem tertium, ducat eum ad directum et si eum noluerit ducere ad directum dent eum maiordomo et alcaldiis et si eum ipsi recipere noluerint si solutus de manu lebatorum. Si vero latronem non habuerit pectet CCC ss. Si Yero negaverit quod capere non potuerit latronem salvet se cum tribus vicinis postariis.

14.- Qui filiam vicini vel vicine desonestaberit aliquo ingenio vel susacaberit, sit inimicus parentum suorum et concilii et exeat extra villam et si in villa vel aldeis parentes mulieris super eum testes habuerit et manus super eum invenerint, sol. L. X. persolvat parentibus mulieris.

15.- Si vicinus vicinum ferierit ita ut oculum, pedem, vel manum aut nasum perdiderit, CCC sol. et den. persolvat et pectet eum. Si vero probaberit quod ocasione eum ferierit salvet se cum quinque vicinis et valeat: procidente digito vel aurícula C sol. pectet eum, si probare non potuerit salvet se cum tribus vicinis. Si vicinum evadendo vel armis ferit vel cum inducerit et super hoc tres vicinos habuerit pectet CCC sol. eum. Si testes non havuerit salvet se cum tribus vicinis.

16.- Si quis casam vicini cum armis invaserit corpus eius dirupatur si probare potuerit per quinque vicinos, et si non potuerit salvet se tercero vicino et suae substantiae medium remaneat uxori suae et alterum medium dividatur in tres partes quarum una detur domino, secunda alcaldi, tertia concilio.

17.- Si inter christianos, judeos vel mauros scandalum fuerit, cristianorum iuditio iudicentur.

l8.- Inimicus vicini non recipiatur super illud nisi prius cum illo amicitiam fecerit.

19.- Qui scienter receperit eum L. X. sol. pectet contentori. Si autem se scire negaberit se salvet cum alio vicino.

20.- Omnis homo qui vicinus fuerit in Castroviride vel in aldeis eius pro aliqua calumpnia non det fideiusorem nisi quinque solidos et tota calumpnia sit super casam suam.

21.- Si hidalgus in Castroviride vicinus fuerit, ille et uxor eius talem forum habeant sicut vicini sui.

22.- Qui hereditatem alterius per violentiam intraverit duplatam reddat.

23.- Qui uxorem alterius de benedictione forzaberit pro ea moriatur. Similiter si ambo consenserint moriantur.

24.- Omnis homo qui in Castroviride vel in aldeis eius casam habuerit et forum fecerit cum isto foro defendat alias totas hereditates suas ubicumque eas habuerit.

25.- Omnis homo qui in Castroviride vel in aldeis eius vicinus fuerit et causam habuerit contra dominum et vicinum, in villa se iudicet; si de illo iudicio non placuerit se vadat ad iuditium carte; si vero carte iudicium displicauerit vadat ad iudicium curie regis; si iuditium regis non placuerit sibi veniant ad suum forum et in alium locum non vadat.

26.- Si vicinus vicino aliquod demandaverit in hereditate cum demandato faciat equaliam et alter eligat et ambo stent per eum in Castroviride vel in aldeis eius lis non currat nec ferro nec calda nec testimonio.

27.- Omnis qui vicinum falsum voluerit facere cum quinque vicinis legitimis falset illum et ille falsatus habeat dentes decimatos et sic percussus exeat extra villam et remaneat.

28.- Si quis contra vicinum cum armis in vando exierit vel sine armis pectet eum LX sol. si probare potuerit cum tribus vicinis.

29.- Puer septem annorum non pectet bandum nec libores; a septem aunis usque ad quatuordecim sursum pectet vandum et libores.

30.- Si vicinus de Castroviride qui caballum et arma habuerit habeat tres excusatos de pedones; quod qui habuerit tentorium habeat tres escusatos de pedones; quod qui levaverit signum habeat tres excusatos de pedones; et cada uno de alcaldeis habeat tres excusados de pedones quando fuerit ad hostem et non amplius.

31.- Preconarius et saion sint liberi de tota sua andaria.

32.- Toti vicini de Castroviride qui domus havuerit in villa vel in aldeis illi omnes qui illic havitaverint non serviant nisi cuius fuerit domus.

33.- Toti vicini de Castroviride non sint vassalli nisi regis et regine et si fuerint vasalli de alio non sint vicini et perdant omnia bona sua.

34.- Omnis Castroviride debitum recipiatur in villa et non in aldeis.

35.- Si vicinus vicinum desafiaverit pectet eum unum morabetinum et afiet eum in concilio et si non voluerit eum afidiare pectet seniori et alcaldi et concilio unum morabetinum cad uno die.

36.- Quando quis mortuus fuerit de suo patrimonio victor det partem pro anima sua, de illo vero qui victus fuerit det sibi quantum placuerit.

37.- Si vicinus vicinum desonestaverit quod vocet illum gafum, traditorem vel falsum aut fufu, si probare potuerit per tres vicinos pectet eum CCC morabetinos.

38.- De bonis vicinorum tota manda quam mandaverit maritus ad mulierem vel mulier ad maritum valeat, quod si aliquis contradixerit duplet eam.

39.- Qui alcaides in seruitio concilii desonoraberit pectet X morabetinos; si alcaldis sua superbia manu prius ferierit vicinum tornet super se et nihil pectet.

40.- Toti vicini de Castroviride qui habuerint equm non pectent regi nec regine.

41.- Toti vicini qui uenerint ad Castroviridem tertia pars remaneat de portaneo in domo ubi pousarent; de cetero omnium querelarum que fient in Castroviride uel in aldeis eius medietas dimitatur pro anima regis et regine.

42.- Istas perpetuas probationes et continuationes semper duraturas damus ego Alfonsus rex Legionensis et regina Berengaria. Concedimus vobis ut haveatis Castroviridem cum totis suis terminis tam in villa quam extra villam, Ravanales cum suis terminis. Pozolo cum suis terminis, Valdellas cum suis terminis, Villafrontim cum suis terminis, Golpeones cum suis terminis, Ilgato de agua et Barriolo et in Varzial quantum ibi havemus. Hoc vobis damus et concedimus propter recognitionem boni seruitii, quod omni tempore cum tota uestra generatione de Castroviride et de suis aldeis speramus. Hanc autem probationis confirmationem et predictarum hereditatum prolationem facimus vobis concilio de Castroviride et omnibus qui hic poblare uenerint cum nostrorum nobilium concilio pro multa utilitate omnium nostrorum regnorum quam exinde perpetuo confidimus, etiam ob remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum, orationum partem habere sperantes quibus Deo oratis pro his assidue et afectuoso.

Si quis igitur tam de nostra quam de aliena progenie contra hanc prolationem venerit et hoc factum nostrum tam utile et honestum violaverit, iram Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat et cum Juda Domini proditore et Athan et Abiron quos vivos terra absorbuit et in inferno pereat dampnatus, et pro ausu temerario, si quis de toto isto aliquid deesturbaberit, centum libras auri in capto persolvat, et damnum quod vobis intulerit centup lum restituat, et totius generationis nostre alevosus haveatur nosbis et successoribus nostris semper inimicus. Et ut hoc firmum et stabile remaneat usque ad finem mundi presens scriptum facimus et regio robore nostro et nobilium nostrorum subscriptione communimus.

Petro Compostellano archiepiscopo.

Manrico Legionensi episcopo.

Comite Gomez Trastamara. Comite Fernando domini regis vasallo.

Comite Froila domini regis vasallo.

Gundisalvo Nuniz tenente Asturias.

Pontio Vele tenente Extrematuram.

Fernando Garcia domini regis maiordomo.

Mumone Roderici regis signifero tenente Castroviride.

Petrus de Benavides maiordomus regine.

Volver a Fuentes