CARTA PUEBLA DE MORALEJA DE SAYAGO

ACZ, Tumbo Negro, 7r-v.

(Ed. Marciano Sánchez, Fueros y Posturas de Zamora, Ediciones Universidad de Salamanca, Salamanca 1987, 35-38).

Comentario


1161

Carta de población dada por el obispo Esteban, de Zamora, a los pobladores de Moraleja de Sayago.

I.- Do eis illam hereditatem ipsis et filiis eorum, nepotibus et omni posteritati eorum; ita tamen ut ipsi maneant in has Moralelias cum uxoribus et filiis et omnibus suis et sint vassalli Sancti Salvatoris et mei et successorum meorum absque ullo alio domino, et faciant forum nostrum hunc.

2.- Ut dent omni anno unusquisque illorum unum cafiz, medium de trigo et medium de centeno vel de ordeio. Et dent decimam tam de pane quam de vino, quam etiam de ganato et omni fructu terre.

3.- Pro filio eque dent VI denarios, pro filio vacce tres denarios, pro filio asine III denarios. Et ipsos denarios dent post completum annum partus; si autem infra annum moritur, non dent illos.

4.- Ego veto Stephanus episcopus facio ecclesiam ipsius ville cum adiutorio vestro et mittam clericum meum quecumque voluero. Et si ipse clericus ibi minguam fecerit per superbiam vel lozaniam, amoneatur bis vel tercio ante Episcopum, et si non correxerit, pectet V solidos, medium Episcopum, medium Concilio.

5.- Populatores veto, postquam fecerint forum suum Episcopo, si necesitas cogerit vel inimiztate accederit, vendant ipsam hereditatem hominibus qui ibi morentur, et faciant forum suum sicuti alii. Si veto inimicitas tam magna fuerit ut ibi morari non possint nec vendere suam hereditatem, serviat eis foras ubicumque voluerint per duos annos tantum; ita tamen quod malum vel guerram populatoribus ipsius ville non faciat.

6.- Ego vero Stephanus episcopus, pro remedio anime mee et parentum meorum, dimitto vobis numptium et algaravitatem et manariam et ut numquam sit in villa meirinus nec saion. Insuper concedimus vobis ut faciatis erbergaria et ipsa habeat hereditatem tantam quantam habet unus de populatoribus.

7.- Homicidia autem et calumpnie vestre iudicentur secumdum Forum de Ledesma.

Facta carta in era M C LXLª VIIIIª. Regnante rege Fernando in Legione et in Gallecia et Zamora, ipso anno quo populata est Ledesma et Civitas Rodrigo. Comite Poncio maiordomus regis Fernandi. Mandante Ledesma Fernando Poncii sub manu ipsius patris sui comitis.

Ego Stephanus episcopus, qui iussi fieri et legere ante me feci hanc cartam, confirmo et manu mea corroboro.

 

t manu mea corroboro.

Volver a Fuentes